Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 1. (Budae, 1833.)

rainibus silentium imposui, ne alterius vsui ipso­rum vsurpare praesummant , portionem etiam re­signaui. Datum in Sarus feria secunda proxima ante festum Exaltationis sanctae Crucis. Anno Domini Millesimo , trecentesimo, quadragesimo quinto. " Ex autographo. Dipl. Szechenyi Torao V. nro 12. CLXXXIV. A, Ch. 1345. Iadex et lurati ciuitatis Poson. circa prae­standa a vineis suis terragia curn Praeposito ac Ca­pitulo loci se concordasse , fatentur. Nos Communitas , Iacobus Iudex et Iurati, ceterique ciues et hospites de dicta ciuitate Poso­niensi significamus, quibus expedit, tenore pre­sencium, vniuersis: Quod cum inter nos ab vna parte; ab altera vero inter honorabiles viros Ma­gistrum Martinum, Demesiensis Ecclesie Preposi­tum, Prepositure Posoniensis in spiritualibus et temporalibus Generalem vicarium, et Capitulum Posoniense super iuribus seu reditibus eiusdem ec­clesie Posoniensis titulo terragy de vineis eiusdem ecclesie, intra terminos Ciuitatis nostre memorate existentibus, quas ex nobis ciuibus quidam ab ipsis honorabilibus viris Preposito , et Capitulo presen­tibus, et ab eorum predecessoribus Canonicis con­ductas tenentj possident, et conuentas, ipsis Do­minis Praeposito et Capitulo annis singulis in vin­demia prouenien. decime debitis, et debendis mo­ta fuisset materia questionis, et diucius inter par­tes hinc inde vtrinque Domino nostro regi, Domi­ne regine , et regni Baronibus, ac Prelatis de hac causa tam per ipsos Dominos, quam per nos in propriis pluribus porrectis, et querelis per ipsos

Next

/
Thumbnails
Contents