Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 1. (Budae, 1833.)

Dominos, quia ipsa eorum iura terragialia per nos Ciues annis tribus habebantur occupata, vel reten­ta ? per nos vero, quia racione huiusmodi deten­cionis ipsorum iurium suorum interdicti et ex­communicacionis sententiis per eosdem Dominos tenebamur aggrauati, fuisset plurimum discepta­tum; ad vltimum iamen racione boni pacis et a­moris concordie cum eisdem honorabilibus viris Dominis Magistro Martino , Prepositure vicario generali, et Capitulo super premissis eorum iuri­bus a nobis, seu a nostris conciuibus , sibi iure debitis et condigne, in hanc pacis deuenimus vni­onem ; quod si nos cum ipsis Dominis Preposito et Capitulo , et ipsi nobiscum a Venerabili Patre Domino Archiepiscopo Strigoniensi eundem lit­teris priorum Patrum Predecessorum eius Thome videlicet et Boleslai memoratoruin beatorum dili­gencius informando, ne ab huiusmodi vinearum vinis exigantur decime, quod per ipsos Predeces­sores suos felices paternaliter concessum fuerat et indultum, obtinere poterimus gratiose, ex tunc ipsa iura terragialia de ipsis vineis ab ecclesia Do­mini Saluatoris conductis, eisdem Dominis Prepo­sito et Capitulo annis singulis, vt tenemur, velut iure debitores plene et integraliter dare et soluere obligamur; verum si ab ipso Domino Archiepi­scopo hec gracia, vt videlicet memoratarum vi­nearum decime relaxentur, obtineri non posset ; tunc' saltem de consilio et arbitrio duorum ex Ca­nonicis, per ipsos honorabiles viros, Prepositum et Capitulum, et duorum ciuium per nos ad hoc deputandorum pro tunc prenotatarum vinearum seruicia terragialia prelibata, vinearum ipsa ter­ragia deseruiencium, qualitate et valore prius cou-

Next

/
Thumbnails
Contents