Zala vármegye története. Oklevéltár 2. 1364-1498 (Budapest, 1890.)

306. A zalavári convent előtt András almádi apát e's a convent magukat arra kötelezik, hogy addig, míg Gyulakesziben Gyulád Lászlónak bizonyos birtokot át nem adnak, ez magát Sásdikálon ugyanoly nagyságú birtokkal elégíthesse ki. 1468. jun. 15. Nos conventus ecclesie beati Adriani martyris de Zala memorie commendamus tenoré presencium significantes quibus expedit universis, quod venerabilis dominus fráter Andreas abbas ecclesie de Almád, necnon religiosi fratres Johannes et Paulus conventuales loci eiusdem ab una, parte vero ab altéra egregius Ladislaus filius condam Ladi­slai filii Gywle de Ratholth coram nobis personaliter consti­tuti sunt confessi in hunc modum, quod quamvis alias, vide­licet vivente condam Johanne filio Gywle de dicta Ratholth idem condam Johannes attavus videlicet prefati Ladislai filii condam Ladislai de predicta Ratholth quandam posses­sionem suam Sasdy kai vocatam in comitatu Zaladiensi adia­centem simul cum uno molendino in fluvio Egregh in Ka­puchwelgh decurrente, nec non una sessione iobagionali in possessione Kweskal in eodem comitatu Zaladiensi existenti habite, cuidam religioso fratri Thome abbati et conventui ecclesie de Almád pro quadam porcione possessionaria eiusdem ecclesie de Almád in possessione Kezy vocata in comitatu Zaladiensi predicto existente habita, videlicet pro duodecim sessionibus iobagionalibus integris ac uno molen­dino in predicto fluvio Egregh ibidem decurrenti, sub tali condicione, ut idem condam fráter Thomas abbas et alii suc­cessores sui abbates et conventus eiusdem legitimi, preliba­tum Johannem de Ratholt et successores eiusdem univer­sos in pacifico dominio dictarum duodecim sessionum ioba­gionalium ac molendini predicti in dicta Kezy habitarum contra quoslibet legitimos impetitores protegere debuerunt et conservare iure concambialis permutacionis in perpetuum possidendas dederunt et permutaverunt, sed quia prefatus dominus Andreas modernus abbas dicte ecclesie de Almád prefatum Ladislaum filium condam Ladislai filii Gywle de Ratholth successorem videlicet et heredem prelibati condam Johannis de dicta Ratholth in huiusmodi porcione posses-

Next

/
Oldalképek
Tartalom