Bél Mátyás: Sopron vármegye leírása III.; C sorozat 4. kötet - Sopron Város Történeti Forrásai (Sopron, 2006)
Sopron vármegye leírása
Semproniensibus in mentem venit, quod sacros istos hospites, exhorruerint. Libertati profecto vrbis, prouisum' 1 'voluere Status et Ordines. Atque demigrauit sane hinc Capitulum, Iaurino, prodigiosum ad modum intercepto, idque sine vlla Semproniensium noxa. quod, rogata anno MDXCIX. lege, publico decreto' ] sancitum legas. [p. 29] §.XIX. Tumultus Botskaianus in it: qua oram hanc foedauerit calamitate: Surgente postea seculo XVII. intestinis bellis collidi coepit Hungaria. quae tempestas plerumque e Transiluania exorta, regnum vniuersum, subinde opinione celerius, in transuersum egit. Nunc tragoediam commemorabimus, quam Botskaius, Transiluaniaeprinceps, obtentu libertatis, edidit. Superuacuum fuerit, caussas belli, k )(l8 et incrementa, quae breui temporis interuallo grandia coepit, expromere denio: satis habebimus, quae, ea tumultuatione, ad Sempronium gesta sint, 69 et quam sibi laudem vrbs nostra, ex tempestate illa, comparauerit, commemorauisse. Fidemvero sequemur, non vulgi, narrationibus patrtim fallentis; sed virorum cordatissimorum, qui tunc summae rei, in vrbe, moderabantur, schedis memorialibus. Vniuersim, de eius temporis calamitate, qua haec ora foedata fuit, a male quietis Hungaris, ISTVANFFYVS: Gregorius, inquit, Nemethius, vnus ex Haidonum ductoribus,perinsulam Csallokoz, cum octingentis sociis etala Tartarorum, Danubium adSamariam etRaikam, transiuit, et regiones Transdanubianas, paribus incendiis et latrociniis, ad defectionem sollicitauit, primusque oram illam amoenissimam, lacus Fortonis, oppidis, instar vrbium amplissimis, conspicuam, vrendo, et populando vastauit. Egregiam, recuperandae libertatis rationem! Et haec quidem, vlteriore lacus parte, gerebantur. Neque mitior citerioris littoris fortuna fuit. Nam, subdit, post quasdam Nemethii expeditiones memoratas, laudatus auctor: Kis-Martonium, Fracnonem, et eam oram omnem, quae inter Arrabonam et Laithamy7z/mzna versus Viennam, efNouam Vrbem est, vrendo etpopulando vastauit, abducto passim in seruitutem, ingenti populorum vtriusque sexus numero, nullo Germanici, aut Hungarici nominis discrimine, ac incredibili maioris minorisque pecoris multitudine. reliqua. Solum hactenus Sempronium intemeratum mansit eo, quod mille et quingenti equites Germani, et sex peditum vexillationes ducibus Adamo Trautmansdorffio, et 1,1 Articulo XXXIX. u Articulo XLII. k) Expromsit eas FRANCLSCVS KAZY S. I., Historiae Hungaricac Lib. <I.>