Circulares literae dioecesanae anno 1913. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XV.

169 XV. Nr. 6734. Uniformes decernuntur indulgentiae crucibus quae „A missionibus“ nuncupan­tur. 1 { j ' 1 i ( i 1 ] ( 1 i ] ( 1 ( ( Ut piarum missionum, quas ad po­pulum verbi Dei praecones habuerint, me­moria perseveret ac fructus, passim usu receptum est, ut Crux aliqua, sive in templis, sive apud illa, sive etiam peni­tus in aprico, rite benedicta erigatur. Vi­vificum Redemptionis signum aptum est nimirum ad Religionis reclamanda prae­cepta, ad poenitentiae insinuanda propo­sita, ad spem futurorum erigendam. Or­dinaria Episcoporum auctoritas et Apo- stolicae Sedis liberalitas censuerunt iam- pridem, munere Indulgentiarum esse di­tandos qui pie se ad haec Signa conver­terint. Placuit porro Ssmo D. N. D. Pio Pp. X. de Emmorum Patrum Cardinalium Inquisitorum generalium sonsulto, variam in re tollere mensuram, et conformes ubi­que concedere Indulgentias. In audientia igitur R. P. D. Adsessori S. Officii, feria fV, loco V, die 13 augusti 1913, imper­tita, apostolica Sua utens auctoritate ab­rogavit beatissimus Pater omnes hucus­que, etiam a Se Suisve praedecessoribus, trucibus missionum adnexas Indulgen­tias, quacumque id factum fuerit vel so- emniori forma, quolibet, etiam peculiari A specifica mentione digno, Personarum ^el Religiosorum Institutorum privilegio, it sequentes novas, sub enunciandis con­ditionibus, tribuere dignatus est: I. Plenariam, defunctis quoque ad- plicabilem: 1. die erectionis seu benedictionis ipsius Crucis memorialis; 2. die anniversario eiusdem erectio­nis seu benedictionis; 6. die festo Inventionis S. Crucis (3 maii); 4. die festo Exaltationis S. Crucis (14 Septembris), vel uno ex septem res­pective sequentibus diebus. Ad has Indulgentias assequendas oportet ut fideles Ssmam Eucharistiam, rite expiati, suscipiant, Crucem praedi­ctam et aliquam ecclesiam vel publicum oratorium visitent, atque ad mentem Sum­mi Pontificis preces fundant. II. Partialem, quinque annorum toti- demque quadragenarum, similiter adpli- cabilem, semel in die ab iis fidelibus lu­crandam, qui corde saltem contrito su- pradictam Qrucem aliquo devotionis signo exteriori salutaverint, ac Pater, Ave et Gloria in memoriam Dominicae Passionis recitaverint. Esto autem Crux erigenda ex solida decoraque materia confecta; determinato loco adhaereat, vel basi firmiter susten­tetur; benedicatur per sacerdotem qui in S. Missione conciones habuerit; accedat 25

Next

/
Oldalképek
Tartalom