Circulares literae dioecesanae anno 1912. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XIII.

121 „Hajdu-Dorogh“, quae satis ampla est vitaeque commodis provisa, et a qua dioe­cesis ipsa nomen mutuatur, perpetuum in modum erigimus et instituimus; eccle­siam vero, quae beatae Mariae Virgini a Praesentatione ibidem dicata extat, quae­que decora et opportuna dignoscitur, pa- roecialem ut antea extituram, sub eodem titulo et invocatione ad cathedralis gra­dum et dignitatem item perpetuo evehi­mus et extollimus; in qua praeterea ca- thedrale capitulum, quod senario canoni­corum numero constabit, sub uno Archi- presbytero seu Praeposito maiori, tam­quam capite, perpetue pariter erigimus et instituimus; tributis tum episcopali Sedi, tum cathedrali sive ecclesiae sive capitulo, omnibus honoribus, iuribus, pri­vilegiis ac praerogativis, quae ipsis de i ure competunt, vel quibus ceterae eius­dem ritus cathedrales et episcopales eccle­siae in Hungária ex legitima consuetu- tudine potiuntur et gaudent. Residendam novi episcopi ac eius pro tempore successorum constituimus in aedibus a communitate Hajdu-Doroghensi oblatis, quae tamen cura Gubernii Hun- garici aptandae erunt, ut ipsius episcopi eiusque episcopalis familiae decentem et congruam habitationem apprime praese- ferant. Item secundum ea, quae cum eo­dem Gubernio conventa sunt, assignamus et attribuimus mensae episcopali pro eius dote summam quadraginta millium coro­narum e publico aerario quotannis sol­vendam ; pro Curia episcopali aliisque offi­ciis dioecesanis alteram summam duodecim millium coronarum; pro vicario denique, in paroeciis ex arcliidioecesi Fogarasiensi dividendis constituto, eamdem coronarum summam, qua ceteri vicarii dioecesium graeci ritus in Hungária fruuntur. Simili modo canonicis novi capituli cathedralis, praeter decentem et congruam habitationem in aedibus a communitate Hajdu-Doroghensi extruendis, eam omnino assignamus et attribuimus dotem a Gu­bernio Hungarico persolvendam qua gau­dent capitulares aliarum Cathcdralium graeci ritus in Hungária, idest canonico Archipresbijtero seu Praeposito maiori sex millium et biscentum coronarum, Ar- chidiacono seu Lectori quinque millium et sexcentarum, Ecclesiarchae seu Cu­stodi quatuor millium et nongentarum, Scholastico quatuor millium et septingen­tarum, Chartophilaci seu Cancellario quatuor millium et quingentarum et Prae- bendato quatuor millium et centum co­ronarum. Volumus autem ut Gubernium Hun- garicum, secundum onus quod sibi assum­psit, sustineat impensas sive pro reficien- J dis aedibus tum episcopalibus tum cano- nicalibus, tum fabricae ecclesiae cathe­dralis eiusque sacrarii, sive pro ipsius Cathedralis cultu necessarias. Quum primum necessitas postulave­rit, mandamus ut ad i uniores clericos rite instituendos ac erudiendos seminarium dioecesanum erigatur, cui pariter Guber­nium Hungáriáé suppeditabit constructas aedes una simul cum sumptibus pro eis­dem reficiendis ac pro alumnis atque pro­fessoribus alendis et sustentandis. lubemus etiam ut antiquae mensae episcopales rumeni ritus servent, sicut antea, beneficia hucusque possessa, item- que fundationes pias in dioecesium ru- menarum emolumentum factas, ita ut ab illis dioecesibus separari ac novae dioe­cesi Hajdu-Doroghensi attribui minime possint ac valeant. Ad linguam liturgicam huius novae

Next

/
Oldalképek
Tartalom