Circulares literae dioecesanae anno 1908 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XIV.

127 Nr. 5138. Sanctissimi Domini nostri PII Divina provi­dentia PAPAE X in quinqua­gesimo natali sacerdotii sui exhortatio ad clerum catholicum. XIV. EXHORTATIO AD CLERVM CATHOLICVM PIVS PP. X DILECTI FILII SALVTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM Haerent animo penitus, suntque plena formidinis, quae gentium Apostolus ad Hebraeos scribebat,1 quum illos commonens de obedientiae officio praepositis debitae, gravissime affirmabat: Ipsi enim pervigi­lant, quasi rationem pro animabus ve­stris reddituri. Haec nimirum sententia si ad omnes pertinet, quotquot in Ecclesia praesunt, at maxime in Nos cadit, qui, licet impares, supremam in ea auctorita­tem, Deo dante, obtinemus. Quare noctu atque interdiu sollicitudine affecti, meditari atque eniti non intermittimus quaecum­que ad incolumitatem faciant et incre­menta dominici gregis. Inter haec unum praecipue Nos occupat: homines sacri ordinis eos omnino esse, qui pro muneris officio esse debent. Persuasum enim habe­mus, hac maxime via de religionis statu bene esse laetiusque sperandum. Idcirco, statim ut Pontificatum inivimus, quam­quam, universitatem cleri contuentibus, multiplices eius laudes elucebant, tamen venerabiles fratres catholici orbis Episco­pos impensissime hortandos censuimus, ut i i XIII, 17. nihil constantius nihil efficacius agerent, quam ut Christum formarent in iis, qui formando in ceteris Christo rite desti­nantur. Sacrorum autem Antistitum quae fuerint in hac re voluntates probe novi­mus. Novimus qua providentia, qua navi­tate in excolendo ad virtutem clero assidue connituntur: de quo illis non tam laudem impertivisse, quam gratias palam habuisse libet. At vero, quum ex huiusmodi Epi­scoporum curis iam plures e clero gratu­lamur caelestes concepisse ignes, unde gratiam Dei, ex impositione manuum presbyterii susceptam, vel resuscitarunt vel acuerunt; tum adhuc conquerendum superest, alios quosdam per diversas regi­ones non ita se probare, ut in ipsos tam­quam in speculum, prout dignum est, plebs Christiana conficiens oculos, sumere possit quod imitetur. Ad hos porro cor Nostrum per hasce litteras patere volu­mus ; videlicet ut cor patris, quod in conspectu aegrotantis filii anxia palpitat caritate. Hac igitur suadente, hortationi­bus Episcoporum hortationes addimus Nostras: quae, quamvis eo spectent potis­simum ut devios torpentesve ad meliora revocent, tamen etiam ceteris admoveant velimus incitamenta. Commonstramus iter quo quisque studiosius in dies contendat 16

Next

/
Oldalképek
Tartalom