Köblös József: A Dunántúli Református Egyházkerület Levéltárának magyar vonatkozású középkori oklevelei - A Pápai Református Gyűjtemények Kiadványai, Forrásközlséek 1. (Pápa, 1997)

Oklevelek

homine vestro unum ex nobis pro testimonio misimus fidedignum, coram quo idem homo vester terram Georgii filii Andree de Kueskal, quem vestra munificencia in regales transtulit servientes, a terris wduomicorum de Kueskal separaret, qui demum ad nos rediens cum eodem nobis retulit, quod cum terra dicti Georgii mixtim cum terris wduomicorum existat, ab eisdem sub certis metis nequivit separari, sed numero centum et viginti iugera continentem terrarum anobilium, quorum octuaginta sunt fymata, de quibus duo iugera existunt in prato magno, et octo in loco, qui dicitur Altholteluch, et duodecim in Huzeuteluc, et iuxta viam, qua itur de ecclesia Sancti Vyti ad monasterium de Almád, octo iugera, que contingunt ipsam viam a parte occidentali ipsa terra remanente, et parumper procedendo iuxta eandem viam et eadem parte in loco, qui dicitur Sukoro. sunt tria iugera ipsam viam similiter contingenda, et eadem iugera contingunt tria iugera venienda ab aquilone et in eadem terra terminanda, et in fine dictorum trium iugerum ab aquilone sunt duo iugera cum tribus iam dictis iugeribus viam, per quam itur de Heney ad Thopolcha contingenda, et prope virgultum rotundum sunt sex iugera eandem viam contingenda, et ultra ipsam viam tria iugera ab aquilone vineam ipsius Georgii tria iugera continentem contingenda ab occidente, cuius vinee una pars ad aquilonem tendit, altera ad meridiem, et in fine ipsorum trium iugerum ab occidente sunt tria iugera ab oriente vineam monasterii de Almád contingenda et vineam ipsius Georgii, cuius vinee duo iugera continentis una pars a meridie vineam contingit monasterii antedicti; et post hec iuxta viam predictam. qua itur ad monasterium, duo iugera ex occidente vineam ipsius G(eorgii) unum iugerum continentem et ab occidente vineam Michaelis contingentem contingencia. Deinde procedendo ultra viam, qua itur ad monasterium de Almád, iuxta eandem viam sunt tria iugera ab oriente terram Nicolai contingencia, et iuxta eandem' unum iugerum contingens viam ex meridie, qua itur ad Heney. Item in loco, qui dicitur Kuesteluk, sunt quatuor iugera ab occidente ipsam' contingencia. Item in loco, qui dicitur Thodalya, sunt septem iugera. et in loco Beltu vocato sunt septem iugera contingencia ab oriente fluvium, qui fluit de Heney, et iuxta eundem fluvium supra procedendo sunt tria iugera, et iuxta eandem1 est molendinum ipsius G(eorgii) iuxta terram ab oriente monasterii de Almád; et post hec iuxta eundem fluvium sunt quinque iugera sub silva eiusdem G(eorgii) quatuordecim iugera continente, et sub eadem silva molendinum et fenetum ipsius G(eorgii) quatuor iugera continens in loco, qui dicitur 22

Next

/
Oldalképek
Tartalom