Horváth Géza (szerk.): A Magyar Természettudományi Múzeum évkönyve 24. (Budapest 1926)

Jávorka, S.: Kitaibel herbáriuma. I.

hoc per illam circumstantiam quoque in se probatur, PAULUM KITAIBEL, cum post tempus LLNNEANUM, epocha primorum auctorum botanicorum partes herbariorum graves, magnique momenti adhuc in exordio essent, et cum plurimi auctorum adhuc breviter, nonnullis notitiis tantum plantas describerent, eum iam cognovisse eius rei necessitatem, matériám quo uberiorem, et quo pluribus ex locis natalibus oriundam sibi colligere se debere. Plantae plerumque in exemplaribus plurimis sunt ab ipso collectae, quas studet ad amussim describere et pro posse determinare, quibus pro ratione satis accurata indicia topographica quoere annectit simul cum notitia frequentiae, mensis viriditatis, necron cum descriptione qualitatis et generis soli, semper notando, si quidem loci natalis plantae alicuins definite non reminiscatur. De itineribus suis diaria accuratissima notât. Via annotationum et descriptionum suarum, qua personam acerrimi et ingeniosi existimatoris ; integri, sinceri, animi attentionem ad omnia, ad minutias quoque extendentis inquisitoris rerum naturae, et in proportione incomparabili multiplicis et veri nominis botanici coram nobis sese ostendit. Verum est et evidens, epistularum constans commercium cum WILLDENOWIO et SCHULTESIO hand dubie summa cum gravitate impulsum ad usum illius significasse, ast aevi sui et imprimis patriae suae viae ducem et omni laude dignissimum et classicum botanicum, proprium ingenium certe in sublime eum extollit. Herbarium Kitaibelianum, sicuti vitae eius descriptores etiam hac de re commémorant, palatinus JOSEPHUS emit haud ita multo post mortem eius ad usum nationis 7000 florenorum, quod in conditione originali maxima cum pietate et benevolentia custodit sectio botanica Musei Nationalis Hungarici. Herbarium Kitaibelianum secundum annotationes antiquas 13,243 paginas, vel potius plantas in se continet, reapse autem additis sub notis a, b, c paginis, numerus paginarum efficit : 14,702. Plantae hae circiter ad 8000 specierum pertinent, ex quibus exoticae sunt circa 2290. Gollectio tota in 63 fasciculos dividitur. Fasciculi priores 59 (—usque ad numerum 13,548.) anthophyta (phanerogamas), 60. fasci­culus autem filicinas in se continet. Fasciculi sub nro. 61. et 62. ceteras cryptogamas, fasciculus 63. vero maxima ex parte (nro. 14,530.—14,702.) iterum phanerogamas in se continet. In tota collectione 7398 phanero­gamae hungaricae, et 508 filicinae hungaricae, ceteraeque cryptogamae ; 2804 e hortis botanicis, porro 1880 phanerogamae exoticae, et 410 cryptogamae exoticae continentur. Praeterea in arcubus nonnullis fasciculi 40. Charae quoque inveniuntur. Herbarium istud in conditione et ordine suo originali a mucore et insectis omnino custoditum et regulariter con­servatum invenitur in custodia Musei Nationalis Hungarici.

Next

/
Oldalképek
Tartalom