Nagy Imre: Sopron vármegye története. Oklevéltár második kötet (Sopron, 1891)
128. A pozsonyi káptalan előtt Pál és Vilmos fraknói grófok, Molnári Kelemen győri püspököt és ennek testvéreit, Istvánt és Domonkost, osztályos testvérééül fogadják, s Fraknó, Kabold és Pordán nevű várakat s az azokhoz tartozó alább egyenként felsorolt Sopron, Esztergom, Nógrád, Pozsony, Somogy, Zala, Szabolcs és Komárom vármegyékben fekvő birtokokat nekik átadják. 1434- nov. 8. Nos capitulum ecclesie Posoniensis memorie commendamus tenore presencium significantes, quibus expedit universis, quod nobiles et egregii viri comites Paulus filius Pauli et Wilhelmus filius Johannis de Frahthnow coram nobis personaliter constituti confessi extiterunt oraculo vive vocis eorum spontanea voluntate in hunc modum, quod quia ipsi matura diuturnaque deliberacene inter se prehabita pro utilitate et conservacene utiliori iurium possessionariorum suorum, reverendum in Christo patrem dominum Clementem episcopum Jauriensem dudum in fratrem eorum adoptivum recepissent, imo in fratrem adoptassent condivisjonalein, ideo ipsi ad presens saniori et pleniori assumto Consilio, omnibus et singulis eorum negoeiis et utilitatibus exinde eis hactenus provenientibus et in futurum proventuris cordialiter excogitatis et in archanum mentis eorum recollectis et conceptis, castra eorum Frahthnow predictum, Kaabold et Pordan, necnon oppidum Noghmarton, item villás Weper cum tributo in eadem exigi consveto, Rettekewr similiter cum tributo in via exigi solito, Arlam, Keethekka iuxta fluvium Saar, Kwesd alio nomine Mylihdorff consimiliter cum tributo viatico, Besenew alio nomine Pethynyed, Pomagh, Herén, Syklesd, Wyson, Sandorff, Peternemethy et Chalad in Soproniensi ; preterea Kezew, Bayolth, VVyfalw, Peel et Chenke in Strigoniensi ; item Mohara et Orozd in Neugradiensi, nec non Pordan, Dorog et Themfel iuxta fluvium Zylygh, Hewffling, Zerdahel et Morocz in predicto Soproniensi ; item Zemeeth, Sarfew, Chathee, Kyzey, Chanuk et Nyarad in Posoniensi ; Iharus, Mihald et Bayon in Simigiensi;