Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)

Veszprém vármegye

566 COMITATUS VESPRIMIENSIS PARS SPECIALIS MEMB. II. Szalók. tantundem Helveticae, cui et tempellum in loco est, reliquis evangelicis, et catholicis (nam et horum aliqui sunt) in vicinias excursantibus. Temporibus Turcicis saepius abi­it in miseras solitudines, praesertim cum* 1 barbarus Vindobona2 anno MDCLXXXIII. profugerat, a Tartaris eversus est,3 neque insessus, nisi regno requiescente. 2.) Szalók priori sorte, aedificiis, terreno, et religione suppar. Sunt enim unus, alterve ca­tholicus, reliquis partim Lutheranis, reformatis tamen pluribus, nam his et pastor est, incolentibus. Terrenum autem ab oriente claudit Mihály háza,4 Petend et Nyárád,5 a me­ridie6 Por Szalók,7 ab occidente Külső Vath,s et a septentrione9 Gergelyig et Vinár,n sin­guli ita vicini, ut iactum sclopi fines eorum haud transcendant. Caeterum rubella par­tim, partim sabulosa terrae qualitas siliginem tantum et heic tolerat, neque fert triticum nisi modice hinc, atque illinc. Quapropter neque seritur ab incolis. Hordeum quoque nonnisi annos ante aliquot, nonnulli coeperunt serere,12 quod tamen haud proficit, nisi crebro imbre rigetur. Dumeta quaedam modica viculum circumveniunt, prata nulla, aut parca cogunt pauperes aliorsum aere comparandi caussa excurrere. Ex ea parte, qua in orientem spectat, insinuat se eius13 territorio torrens quidam Halyagos, quem tamen non nisi14 anno pluvio silvae demittunt Bakoniae, [p. 90.] in eoque molam vidimus pago adfi- nem. Est autem pagus exilis, humilibus aediculis ex una fere familia, vico cognomine amplificatis. Nam huic etiam loco unus olim, alterve dominabatur, cuius posteris dein­ceps sensim adauctis, hodie vix sufficit, nisi cum angustiis. Erat autem is Petrus, filius Nicolai de Gebárth falva szalók f cui Sigismundus rex Hungáriáé, consideratis fidelibus contra Thaboritas ad Szakolczam servitiis anno MCCCCXXVII. dono contulit, et per eum consanguineis ipsius, haeredibusque16 masculini generis, expressis Pragae litteris adiudicavit.’ Quocirca et loco nomen Gebárth-falva-szalóP7 inditum mansit. Nam antea Gebhárd-házal% nominabatur. Idem non tantum19 20 confirmavit21 Vladislaus, sed etiam vicum Saár,22 aliter Zamard in Comitatu Castriferrei pleno iure anno MCCCCXL. addidit, quemadmodum diploma eius, et V. Capituli Veszprimiensis23 statutoriae testan­tur." Sed hunc vicum deinceps posteri multis diminuti, et tantum non oppressi24 mise­riis, casu, nescio, quo amiserunt, vixque hoc unico pago, quem adhuc tenent, potuerunt 1 A p. 117. quum 2 corr. ex Vindobonae sec. A p. 117. 3 eversus est A p. 117. fugae mandatus est (lectio incerta) 4Ap. 11 7. Mihalyhaza 5 A p. 117. Nyárad 6 A p. 117. add. praedium 7 Por Szalók A p. 117. Porszalók 8 Külső Vath A p. 117. Külső Vat 9 A p. 117. septemtrione 10 A p. 117. Görgely 11 A p. 117. Vinar 12 A p. 118. conserere 13 A p. 118. eorum 14 nonnisi A p. 118. nonnisi 15 Gebárthfalva szalók A p. 118. Gebarth falva szalók 16 A p. 118. heredibusque 17 Gebárth-falva-szaLók A p. 118. Gebarthfalvaszalók 18 Gebhárd-háza A p. 118. Gebarthhaza 19 non tantum A p. 118. nontantum 20 hic vocula non tamquam superflua a nobis dei. 21 A p. 118. add .post 22 A p. 118. Saar 23 A p. 118. Vesprimiensis 24 corr. ex oppraessi 1 Diploma Sigismundi, quod d. 21. Oct. 1437. (et non *427< s^cut mss- scribitur) datum est, in archico Comitatus Veszprémiensis asservatur (vide VeML Szalóky család, U 464/I. 12.), copiam vero eius vide in MOL DF nr. 2826(43. Textus eius publicatus est in HO II. nr. 174. “ Wladislai diploma, quod Stephano filio lohannis filii Pauli de Magasy et Petro filio Nicolai de Zalok erat indultum, d. 28. Iui. 1440. promulgatum est, ubi vero non quidem „Saar, aliter Zamard”, sed pagus Wg (Ug), qui antea, uti in diplomate legitur, „Isaac filii Andreae, filii Isaac et Nicolai de Zamard (!)” possessio fuerat, a Wladislaofidelibus suis supra memoratis donatus est. Diploma in archico Comitatus Veszprémiensis asservatur (vide VeML Szalóky család, U 464/T 13.), copiam vero eius vide in MOL DF nr. 282642. Textus eius publicatus est in HO II. nr. 184. pp. 288—240. De litteris statutoriis nil indagare potuimus.

Next

/
Oldalképek
Tartalom