Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)

Sopron vármegye

180 COMITATUS SOPRONIENSIS PARS SPECIALIS hodie rudus deforme: fuit olim in pignore Austriacorum: est in ditione principis Eszterházii.' Arcis Fraknó vetustas: Auctoris, de ea, opinatio: ex quo totius Austriae inferioris adspectu perfrui possis. Praeclarum olim arcem fuisse, testantur adhuc rudera. Nihil enim praeter dirutos parietes, et vestigia munimenti no­bilioris, quidquam superest. Diu olim, ex pignore, ad Austriam pertinuit. Recuperatam postea, et publicis comitiis, Hungáriáé adsertam; Archiepiscopus Strigoniensis primum, inde Nicolaus Eszterházy, perenni iure, suam fecit. Radicibus arcis vicus cognominis adsedit. [p. 117a]' §.v. III. Arx Frakno, sive Forchtenstein. Eadem regione, qua Szarv-kő, sub meridianum solem, Fraknó praecelso monti inse­dit. Vetustum opus, et si credamus coniecturis, nativitate Servatoris generis humani, prius, saltem illi coaevum. Pannonas veteres struxisse molem, multi adfirmarunt no­bis. quam postea Romani, Pannonia potiti, instaurarint, collocato isthic praesidio, quod adcolas Pannones, si fraena mordere vellent, in officio contineret. Atque ex horum qui­dem opinione, statio fuit militaris, inter Carnuntum, Sabariam, atque Scarabantiam, op­portune collocata. Traiano postea rerum potito, et cum is, de victis Dacis triumpharet, communitam iterum fuisse arcem, memorant, lapide, exterioris portae apsidi, instru­cto, cum inscriptione: Traiano Augusto Triumphatori P. P. S. sed quem demum vetustate exesum instauratores alii, insigni, antiquitatis et famae dispendio, eliserunt. Gotis, Pannoniarum potitis, id maleficii adscribunt nonnulli; ego, si quid rei verae est, Hunnorum, qui Gothos vicerunt, inveterato in Romanos odio, hoc, quidquid erat faci­noris, adtribuerim: quippe qui, colonias et municipia Romanorum, ubi se dabat occasio, aut penitus solo aequabant, aut in eum modum convellebant, ne accipiendis et defen­dendis praesidiariis, essent idonea. Tunc vero, in Hunnorum venisse potestatem aiunt, Fraknensem arcem, cum Attila, victis Macrino et Detrico, Romanarum legionum ducibus, utraque Pannonia potiretur. Hac illi narratione ita sibi placent, ut nihil dubitent adfir- mare, ante expeditionem eam, qua Macrinus, et Detricus, profligati fuere, ista planitie, quae arci substernitur, Hunnos, Attilám magna, totius exercitus, consensione ac plau­su, in regem elegisse, praelusisseque ea re, insigni illi, quam de Romanis reportaverunt, victoriae. Haec illi. II. Nihil contrairemus, si historiarum monumenta suppeterent, his istiusmodi narra­tiunculis, velificatura, quae cum nos deficiant, proclive quidem est, ex ingenio, de re­bus antiquis, comminisci vero similia, non item vera, et extra dubitationis aleam posita, sine falsi formidine, in litteras referre. Ergo, fateamur oportet, quod haud illubentes fe­cimus saepius, in obscuro delitescere, cum exordia arcis Frakno, tum quae ea consequuta sunt, belli pacisque fata. Si vocabulum eius Germanicum, Forchtenstein, quod horribi­lem metuendumque lapidem significat, existimaveris; aut priscis illis Boiis, qui deserta, circum Peisonem lacum coluere; aut, qui his erant, posteriores, Gothis, tribuendae fuerint arcis origines. Hungaricum certe [p. 117b] nomen Frakno, ex illo detortum esse, nemo 1 1 Descriptio arcis Frakno (v. pp. uya-gg), quae hic sequitur, alio ductu ac ceterae partes textus exarata est, in paginis posterius manuscripto insertis.

Next

/
Oldalképek
Tartalom