Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2011)
Matthias Belius: Comitatus Trentsiniensis
DE ARCIBUS PROC. SUPERIOR. ARX VÄGH-BESZTERCZE 223 §.VII. Exstinctis Turzonibus, quae fuerint arcis conversiones, longum non minus, quam difficile fuerit, explicatu. Tenetur a gente Eszterházia, quam dignitas principum S. R. I. a reliquis discriminat; hodie, a Nicolao, principis Paulli Antonii fratre, possessa; estque, cum ornatu [p. 100.] qualicunque alio, tum picturis regum et ducum Hungáriáé, quae hic visuntur insignis. Adtinet, ad eius ditionem, praeter oppidum Byttscha, vici XXI. quorum ista sunt nomina: Kis-Byttsche, Pssurowitz, Szetrechow, Petrowitz, Kolarowitz, Nagy- Kotessow, Rowné, Wysoká, sive Lubezow, Thurzowka, Olesna, Dlhepole, Kis-Jeszenicze, Sztupnye, Bronysztye, Popradno, Felső-Hricsow, Alsó-Hricsow, Lehotka, Podhradie, Pasczina Záwoda, et Felső-Hluboké. V. Arx Vágh-Besztercze §.I. Ardui situs castrum, quod ex obiacentis oppidi Besztercze, adpellationem traxit, aut certe, quod proclivius ad credendum est, ei impertivit. Insedit, aquilonari Vagi latere, sus- tentaturque rupe propemodum inaccessa, et amni, qui subterlabitur, prorsus impendente. Itaque, et prospectus est amoeni, et oppugnationis, si ea contingat, impeditae ac difficilis. Praetorium, ex more arcium montanarum, ita factum est, quemadmodum id petrae habitus patitur; nempe, obliquis heic, rectis alibi, substructionibus, quae conclavia aperiunt, habitationis commodae et salubris. §. II. Colebatur olim, sede propemodum perpetua, a Balassiorum gente: quippe, cuius vetus fuit haeredium, habuitque [p. 101.] ideo heros, non raro acres, et cum propulsandarum, tum ulciscendarum iniuriarum, magno suo damno, cupidos. Sigismundum Balassam nominasse sufficiat, de cuius irrequie, Záwodszky:’ Eodem, inquit, tempore (anno MDCV. mense Decembri)1 Dominus Sigismundus Balassa, ex conventu Carponensi reversus, fratrem suum carnalem, et uterinum, Emericum Balassa, nec non Magnificam Dominam Sophiam Mérey,2 relictam Magnifici quondam Domini Michaelis Czobor, materteram suam, indicta caussa,3 in arce Besztercze captivavit, resque et bona illorum, partim pro se occupavit, partim in praedam convertit. Male, violentiae hoc genus, uti par erat, tulere Caesariani non minus, quam Botskaiani Hungari. Proinde, communibus paciscentium suffragiis, decrevere'1 Viennae, uti, proximis Comitiis, in ius vocetur, nisi restituta praeda, indemnes reddiderit, quos praeter fas et aequum, captivos fecerat. Pacificationis verba, sic habent: Sigismundus 1J Pacificatione Viennensi, ad Duodecimum numero XVI. Post emortuos, Turzones, in Eszterházio- rum venit potestatem: Vici, qui sunt in arcis ditione. Castri Vdgh- Beszterczensis situs: praetorii habitus. Fuit, perpetua fere Balassiorum sedes. 1 anno... Decembri add. a Belio 2 Závodszky 1743. p. 362. Merey 3 Závodszky 1743. 1. c. causa Vide Závodszky 1743.7)^62. Vide CJH 1696. III. p. 115.