Kőhegyi Mihály (szerk.): Historia Domus Bajensis. Chronik des Franziskanerkonvents in Baja. Band 1. 1694-1840 - Bajai dolgozatok 7. (Baja, 1991)

Text der Historia Domus

1745 Oretich, ac Michael a Baja Phil[osophiae] Studiosi, sub MV. P. Emerico a Buda Lectore Philosophiae. Anno eodem die 5. Junÿ habitum fuit Capitulum Nassicis in Sclavonia, in quo Capitulo pro Provinciali Ministro electus fuit Adm. Rdus Ptr Franciscus Janovich Lector Jubilatus; pro Custode vero P. F. Paulus à Bosnià, pro definitoribus autem R. P. Antonius Bibich, R. P. Joannes Lukich, R. P. Lucas à Bacsius et R. P. Jacobus à Buda Secretarius factus est R. P. Antonius Szombori.36 In eodem Capitulo expirante Gvardianatu R. Ptis Stephani Jersmich in Gvar­­dianum hujus Conventus electus fuit Rdus Ptr Bonaventura Mihajlevich, in vica­rium autem MV. P. Michael Verencsevich, et in Concionatorem MV. Ptr. Bemar­­dinus Vekulich. Eodem anno die 2da Augusti, ipso scilicet festo Portiunculae ingens erat Confluxus populi, et ad duae millia personarum sunt exauditae.37 Cui devotioni etiam aderat Illustrissimus Dns Comes de Patasich Alexander, Regius Consiliari­us et Suae Archi-Episcopalis Excellentiae frater germanus, una cum Illustrissa Dna Consorte, qui etiam modum ac in Ecclesia ordinem approbavere, nec non lau­davere.Fuit autem ita ordinatum, qvod hora 6ta fuerit Sacrum primum, qva eti­am hora Sacerdotes omnes ceperunt exaudire usqve ad 7tmam horam, 7tma ho­ra fuit prima decantata, ac exinde Sacra celebrata, interea adveniebant Processi­ones, et sic hora media decima incepit Concio Illyrica foris ante Ecclesiam, ex alia parte hungarica, et in Ecclesia germanica. Qvibus finitis fuit Processio circa Pala­tium Archi-Episcopale; in reditu autem Processionis Te Deum: et post Sacrum Cantatum ac benedictio.38 Die 15ta ejusdem Mensis in Anniversaria Solennitate Cathedralis Ecclesiae Colocensis39 fuit Consecratio Episcopi Vesprimiensis; in praesentia proinde 5que Episcopor[um], ac plurimor[um] Vener[andorum] religionum Patrum nec non primarior[um] Donor[um] Regni Hungáriáé Qvamplurium MV. P. Emerici à Bu­­dà in hoc Bajensi Conventu hunc Philosophiae Lector oppugnavit Colocae ex universa Logica Theses: Cui etiam Archi-Episcopus favorabiliter, sicut et alÿ sunt gratulati. Defendit autem praefatas Theses Illustrissimy Dny Joannes de Patacsich Comes, et Archi-Episcopi Nepos. A° ut supra die 7ma Novembris publice in Ecclesia defenderunt Theses ex Universa Physica Ptr fr Ludovicus Wittman, fr Bonaventura Basslich, et fr Micha­el Liporcsich, sub assistentia MV*11 Ptris Emerici à Budà Philosophiae Lectoris. 36 Nach einer Verodnung Papst Pauls V. (1605-1621) wurde der Provinzial auf drei Jahre gewählt. Nach der Niederlage seines Amtes erlangte er den Titel des deffinitor, und darüber hinaus wurde ihm der Titel "Pater der Ordensprovinz’' verliehen. Raber, Ludwig, 1983. 108-109. 37 Bei Assisi lag die Kirche Portiunkula, die Franz von Assisi ausgebessert und in der er gebetet hatte. Ihm zum Gedenken wurde sein Festtag von den Franziskanern weltweit glanzvoll gefeiert. Cherrier, Miklós, 1856. 151-152. 38 Das sog. Grassalkovich-Schloß in Baja (heute Rathaus) war ursprünglich im Besitz des Erzbischofs von Kalocsa, der es auch errichten ließ. Kőhegyi, Mihály, 1972/a. 39 Der Grundstein der Kirche wurde 1735 vom Erzbischof Gábor Patachich gelegt. Die Grundsteinlegung hatte also ihren zehnten Jahrestag. Mojzer, Miklós, 1956. 25

Next

/
Oldalképek
Tartalom