Lukinich Imre: Podmaniczky család oklevéltára. I. (Budapest, 1937.)

deberet et teneretur, ipse quoque Michael pro tunc super eisdem centum florenis solutis litteras expedito­rias sub sigillo suo cognoscibili emanandas eidem domino Johanni, vei suis heredibus similiter dare teneretur; casu autem, quo ipse dominus Johannes aliquem terminorum in íacienda solutione negligeret, ex tunc primam negligentiam in duplo eorundem cen­tum florenorum, si vero vice secundaria solvere recu­saret vei negligeret, consimiliter in duplo eorundem florenorum solvendorum quadringentos florenos in toto i facientium convinceretur eo facto et insuper post ipsam secundariam neglectionem oppida, ville, possessiones, predia, portionesque et iura possessionaria ad pre­cripta castella Baan et Zlawychyn spectantia in duas directas et equales partes sibi ipsis utilitate et fructuositate correspondentes, in dictos dominum Jo­hannem et Michaelem medio quatuor proborum homi­num per ipsos equaliter eligendorum absque strepitu cuiuslibet iudicii dividerentur et sequestrarentur, idque dominus Johannes de dictis quadringentis florenis non solutis dicto Michaeli fratri suo satisfacere deberet. Et item prescripta castella Baan et Zlawychyn hoc modo dividerentur, quod videlicet castellum Baan totale prelibatus dominus Johannes et sui heredes, castellum vero Zlawychyn similiter totale dictus Michael Pod­manyczky in perpetuum teneat et sui heredes. Volu­erunt etiam partes prescripte, quod si divina volente clementia, cuius nutu cuncta reguntur, aliqui partium predictarum absque heredum solatio temporum in processu decedere contigeret, ex tunc portiones partis decedentis in castris Brwmow ac Bystrycz, necnon castellis Zlawychyn et Baan, pertinentiisque eorundem existentes, demptis solummodo possessionibus Horo­wecz, 1 portionibusque possessionariis in possessioni­bus Protha 2 et Bolessow 3 vocatis ad dictum castrum Bystrycz pertinentibus, eo quod pro refrigerio animi 1 Horóc h. Illavától é. a Vág folyó jobbpartján. 2 Kétségkívül azonos Prejta helységgel, mely Illavától dny. a Vág folyó balpartján fekszik. 3 Boleso h. Prejtától ny. a Vág folyó jobbpartján.

Next

/
Oldalképek
Tartalom