Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. V. (1347–1352) (Budapest, 1887.)

143. 184,9. Pozsony, apr. 26. I. Lajos király adománylevele Debrete nevű Nyitra vármegyei birtokról, Tóth Lörincz Jia Konth Miklós- Bars Vas és Sopron vármegyék főispánja részére. Nos Lodovicus . . rex . . significamus . . quod quia nos ex debito officio suscepti nostri regiminis cunctorum nobis üde­liter obsequencium merita animo pietatis metiri et unicuique iuxta exigenciam suorum meritorum respondere debemus regio cum favore, pensatis igitur et circumspectis fidelitatibus et fidelissimorum serviciorum preclaris meritis comitis Nicolai filii Laurencii dicti Toutb, comitis Borsiensis Castriferrei et Supruniensis dilecti et fidelis nostri, quas et que ipsum in cunctis nostris et regni nostri expediciouibus prosperis et adversis, non parcendo rebus nec persone, diversis fortune casibus pro exaltacione nostri regiminis et honoris se submit­tendo, nostre maiestati exbibuisse recolimus usque modo, et exhibere eundem sentimus in presenti, ac exhibiturum pro firmo credimus in futurum, volentes eidem pro premissis suis serviciis et fidelitatibus multa laude dignis pro nunc aliqua­tenus regio occurrere cum favore, quandam possessionem no­stram Debrete vocatam, in comitatu Nitriensi existentem, omni iure ad nostram collacionem pertinentem, cum omnibus suis . . pertinenciis . . sub veris metis et terminis antiquis, quibus hacteuus per nos habita exstitit et possessa . . donavi­mus . . eidem comiti Nicolao et per eum suis heredibus . . irre­vocabiliter . . possidendam ; in cuius possessionis dominium ipsum comitem Nicolaum per magistrum Wezzeus aule nostre militem, comitem de Zolyo fecimus introduci . . Dátum Posonii, die dominico proximo post festum beati Georgii martiris, anno domini M° CCC m 0 XXXX m' nono. Hátlapján pecsét nyomaival ; eredetije az orsz. It. kincst. oszt. N. E. A. 472. 3. dipl. oszt. 4037. Közli: Kovács N.

Next

/
Oldalképek
Tartalom