Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 3. (Budae, 1838.)

tunis exhibitis , et impensis, totum et omne ius nostrum Regium, si quod in universis castris, castellis, fortaliciis , et munitionibus suis, item districtibus , civitatibus, et oppidis, villis , terri­toriis, et generaliter quibusvis tenutis, et perti­nentiis, earumdem infrascriptis, signanter vero in Castro Leva vocato, ac oppido similiter Leva appellato, etc. in Barsiensi etc. et praeterea Csank, Ker, Benczhaza , et Vinar vocatum ad idem Ca­strum pertinentia, et oppido Bath vocato in Hon­thensi Comitatibus habitis, et existentibus, item etc. in quorum nonnullorum pacifico Dominio I Jro­genitores sui ab antiquo, vt idem Petrus Banus asserit, Jure haereditario, aliorum vero omnium idem condam Ladislaus Pater suus ex nostrae Ma­jestatis perpetua, perennalique Donatione, atque Collatione semper exstitissent, foretque et ipse de praesenti etc. nostram quibuscunque modis, ra­tionibus, et causis, ac quomodocunque, et qua­litercunque concernerent, et concernere possit Ma­jestatem; simul cum cunctis ejusdem Juris nostri Regii pertinentiis, et utilitatibus praefato Petro Bano, et suis haeredibus universis vigore aliarum litterarum nostrarum exinde confectarum in per­petuum duximus conferendum, velimusque ipsum per nostrum, et vestrum homines in Dominium ejusdem Legitime- facere introduci, igitur fiaelita­ti vestrae firmiter praecipiendo mandamus , quate­nus vestrum mittatis hominem pro testimonio fide­dignum, quo praesente Magister Paulus de Sz. Kiraly etc. aliis absentibus homo noster per nok ad id specialiter transmissus ad facies praescripto­rum castrorum, districtuum, civitatum, oppidoriim, possessionum, et villarum, vicinis et commetaneis, earumdem universis inibi legitime convocatis ct

Next

/
Oldalképek
Tartalom