Iványi Béla: Oklevéltár a Tomaj nemzetségbeli losonczi Bánffy család történetéhez. II. 1458–1526. (Budapest, 1928.)

1502. XII. 13 Johannes Banffy de Lossoncz oneribus et quibuslibet gravami­nibus universorum fratrum et consanguineorum suorum in sub­scriptis per omnia in se assumptis nostram personaliter veniendo in praesentiam sponte et libere confessus est in hunc modum: Quomodo ipse matúra deliberatione in se praehabita totalem possessionem suam Arbo vocatam in comitatu Zolnok Interiori existentem et habitam simulcum cunctis eiusdem utilitatibus et pertinentiis quibuslibet, terris scilicet arabilibus, cultis et incultis, agris, pratis, pascuis, silvis, nemoribus, rubetis, montibus, valli­bus, aquis, aquarum etiam decursibus, fenetis, piscinis, molen­dinis, piscinarum quoque et molendinorum locis, generaliter vero quarumlibet utilitatum et pertinentiarum integritatibus quovis nominis vocabulo appellatis, spectabili et magnifico viro Stephano, wayvodae Moldaviensi, et Bogdán, filio eiusdem, pro duobus millibus florenis auri ab eisdem, ut dixit, plene receptis et leva­tis dedisset, vendidisset et inscripsisset, ymmo dedit, vendidit et inscripsit nostri in praesentia iure perpetuo et irrevocabiliter tenendam, possidendam, pariter et habendam; nullum ius nul­lamve iuris et dominii proprietatem in praescripta totali posses­sione sibi ipsi reservando, sed totum et omne ius ac dominii proprietatem, si quod et quam in eadem possessione totali hac­tenus habuisset vei etiam in futurum se habere sperasset, in praefatos Stephanum wayvodam et Bogdán, filium eiusdem, haeredesque ipsorum universos transferendo pleno iure. Assu­mendo nichilominus annotatus Johannes Banffy memoratos Ste­phanum wayvodam et Bogdán, filium eiusdem, haeredesque ipso­rum universos in pacifico domino praetitulatae totális possessionis Arbo contra quoslibet legitimos impetitores, causidicos et actores tenere ac defensare propriis suis laboribus et expensis. In cuius rei memóriám firmitatemque perpetuam praesentes literas nostras privilegiales pendentis et autentici sigilli nostri munimine robo­ratas duximus concedendas. Dátum feria tertia in festő beatae virginis Luciae anno Domini millesimo quingentesimo secundo. Eredetije az Orsz. Levéltárban, az M. O. D. L. 36405. jelzet alatt őrzött kolozsmonostori protocollum („Michael") 227. lapján. Megjelent: Akták és Levelek Erdély- és Magyarország Moldovával és Havasalföldével való viszo­nyához, I. k. 63, 1,

Next

/
Oldalképek
Tartalom