Varjú Elemér: Oklevéltár a Tomaj nemzetségbeli losonczi Bánffy család történetéhez. I. 1214–1457. (Budapest, 1908.)

Kemer homine suo ... nostrum hominem videlicet religiosum virum fratrem Dominicum sacerdotem, socium nostrum conventualem ad infrascripta peragenda nostro pro testimonio transmisissemus fide­dignum; qui demum exinde ad nos reversi nobis conformiter retule­runt, quod ipsi feria sexta proxima post festum ad vincula beati Petri apostoli novissime praeteritum ad facies possessionum Kentelke, Arokallya, Sofalva, Oroszfalu, alio nomine Szered, Pusztakamaras et Szombathtelek vocatarum, quae egregii quondam Nicolai filii Dávid bani de Szanto praefuissent . . . [a következők az előző szám alatt olvasható oklevéllel szórói-szóra megegyeznek] . . . His visis et intellectis dicti nostri et palatinalis homines memoratos domi­num Stephanum archiepiscopum, Aladarium et Nicolaum de Varada necnon utrumque Ladislaum et Sigismundum filios Desew de Losoncz in dominium praedictarum possessionum Kenthelke, Arokallya, Sofalva, Oroszfalu, alio nomine Szereth, Puszta­Kamaras et Szombattelke nuncupatarum introduxissent, easdem­que simul cum cunctis earundem utilitatibus et pertinentiis quibus­libet eidem domino Stephano archiepiscopo ac Aladario et Nicolao quo ad unam, item utrique Ladislao et Sigismundo filiis Desew quo ad aliam aequales partes eorundemque Aladarii et Nicolai, necnon utriusque Ladislai et Sigismundi heredibus universis, iure ipsis incumbenti statuissent perpetuo possidendas, tenendas pariter et habendas, contradictione quorumlibet non obstante. In cuius rei memóriám perpetuam praesentes literas nostras privilegiales appensione sigilli nostri autentici ac alphabeto interciso munitas duximus concedendas. Dátum septimo die diei introductionis et statutionis praenotatarum anno domini millesimo quadringentesimo quinquagesimo septimo. Átírva I. Mátyás király 1465 márczius 30-ikán kelt privilegiális levelében, (Lásd a II. kötetben.) 1457. VIII. 5. 1457. VIII. 11

Next

/
Oldalképek
Tartalom