A Magyar Királyi Tudomány-Egyetem személyzete 1830-1870

Status praesens Regiae Literarum Universitatis Ungaricae, quae Pesthini est (Buda, 1830)

28 Facultas Philosophica. Director et Praeses. D. Ioannes K robot, Abbas B. M, V. de Almád, Cathedr. Ecclesiae Nitriens. Canonicus et Archi-Diaconus Solnensis, AA. LL. et Phil. D,, in R. Scient. Vnivers. Ungar. Studii Philosophici Director et Fac. Philos. Praeses, S. C.R. A.M. Consiliarius. — Natus Schemnitzii, d. 4. Sept. 1771., ubi etiam humaniora terminavit; Philosoph, vero disciplinas in Reg. Academia Poson. audivit; Nitriae Clero iuniori adscriptus, post absolutum quadriennalem Theolog. Studii cursum Sacerdotio Dioecesis Nitriens. initiatus est A. 1/ 94. In aula Episcopi sui Francisci Xav. Fuchs munere Secre­tarii per triennium functus, voluntate Praelati sui suscepto gradu Doctoris Philosophiae, ad Lyceum Episcopale Nitriense mathematicarum et physicarum disciplinarum Professor , simul etiam \ ice-Rector Seminarii Cierii iunioris constitutus est. Exacto hic quinquennio, ad Reg. Academiam Posoniensem Professor Physicae, Oeconomiae ruralis et Historiae Naturalis denominatus , septem annis iuventutem erudivit; intra quod tempus etiam anno uno Cathedram Philosophiae vacantem suppleverat. Dein munus A ice - Rectoris in Seminario generali Cleri iunioris Pestliini sibi delatum annis quinque administrans, ad recens erectam Cathedram Paedagogiae sublimioris in Reg. Iit. Vniversitate Pesthinensi admotus, eandem providit; intra quod tempus per biennium etiam munus Decani Facultatis Philosophicae obibat. Demum a. 1824 Director Studii Philosophici et Praeses Facultatis Philos., 1825 Canonicus Nitriensis, 1826 autem Archi-Diaconus Solnensis renuntiatus , ac pro anno scholast. 182f- in Rectorem Magnificum Regiae huius Vniversitatis electus ; 1827 Abba­tia B. M. 1 . de Almád, et 1830 Consiliarii Regii honore condecoratus est. — Typis data est Auctoris huius Oratio, anniversaria die XLVII Instaurationis Regiae Scientiarum Vniversitatis Hungaricae , seu XXV. Iun. MDCCCXXYTI. dicta. Budae. 4. * • . v Decanus. D. Ioannes Georgius Schmidt, AA. LL. et Phil. D., Ordinis Philos. Pro-Senior. Geometriae practicae Prof. p. o., Societatis Ienens. Mineralog. Membrum. — Natus Pestliini d. 5. Aprilis 1765; Grammaticas Scholas-, et Humaniores in Gymnasio PP. Scholarum Piarum Pesthini usque a. 1781 obiens, m. Octob. h. a. ijise Ordinem hunc sacrum amplexus, exacto Trenchinii tirocinio, in quo praeter cetera etiam elementa linguae graecae percepit, A acium missus est ad Grammaticas disciplinas docendas, quo munere *triennio functus maxime in Studium aucto­rum classicorum, inprimis Homeri, incubuit. Inde Nagy-Kanisam translatus 1785, ad eundem orbem discipdinarum grammaticarum publice tradendum , aliis auctoribus graecis studiose legendis horas subsecivas impendit. A. 1788 a Superioribus Pesthinum ad audiendam in reg. Iit. Vniversitate Philosophiam dispositus est. A. 1790 ad vitam civilem rediens , moderator domesticus liberorum Comitis Car. Eszterhazy, 1791 tertium Philosop>hici curriculi annum frequentans, 23. Maii 1792 Adiunctus Professoris Physicae et Mechanicae ad hanc Reg. Iit. Vniversitatem renuntiatus est. A. 1795 Philosophiae Doctoris gradum consecutus,. 1796 Professo! Matheseos purae et ajjplic. in Reg. Academia Cassoviensi nominatus , inde vero A. 1800 in Novemb. ad Reg. hanc Vniversitatem translatus, Instituto Geometrico et Hydrotechnico praefectus est. Decani Facultatis Philos. Officium gessit 180f: Rectoris Magnifici honorem 18~§; alterum vero Decani munere nunc fungitur.

Next

/
Oldalképek
Tartalom