Schuster, Joannes (szerk.): Pauli Kitaibel M. D. prof. Chemiae ac Botanicae: Hydrographica Hungariae 1. (Pest, 1829)

De utilitate Aquarum mineralium salsarum Hungariae - Aquae Comitatus Thuroczensis

AQUAE STUBNENSES. 23 (Slavis KríUon Grun) revuczensibus Liptoviae montibus contiguae. Fátra major autem (Nagy Fátra) magis per arduam viam , qui e thurocziensi in liptoviensem Comi­tatum ducit, quam celsitudine sua memorabilis est pere­grinatoribus. — In serie occidua maxime elati sunt mon­tes ad Trencsiniensium limites positi, scilicet Bárán-hegy et Kitsera, atque inter utrumque ac ultra posteriorem versus Septemtrionem in longum extensum Jugum al- pinuin. 4. De montibus his porro illud memorabile est, ©os, si Nitriensibus et Barsiensibus conterminos demas, plerosque praecipites esse, et quidem magis eos, qui orientalem , quam qui occidentalem seriem componunt, in quarum illa hac qualitate maxime spectabilis est ad principem vallem prope accedens et rupibus horrens Tiszta. Nec praetereundum est, iisdem complura antra inesse, saepe in specus longas extensa. Tale quippe in­haeret nunc nominato monti Tiszta eo latere, quod ru­dera arcis Blatnicza spectat, Mazarma dictum, ex amplo atrio per angustos aditus in tres concamerationes et ab his ultra in angustias non adeundas continuatum. Dupncu specus est alia, in montibus rutkaensibus , non procul Vago patens, quae tantae longitudinis esse perhibetur, Ut usque in Trencsiniensium fines protendatur. -— Sunt et antra (ut Belius in Notitia Hungáriáé 2, pag. 299 refert) in montibus blatniczensibus, netzpálensibus, nagy- jessenerísibus, mosoviensibus, turanensibus, jeszenovien- sibus, znio-vdrallyensibus, mihi necdum visa. 5. Quamquam montes hujus provinciae ab australi angulo versus Septemtrionem in majorem celsitudinem increscant, atque altissimi eorum borealem finem ex­pleant , tamen, quod alibi vix usuvenit, vallis iisdem interjecta non in Austrum, verum contraria ratione in Boream inclinata est, ita, ut Aquae per valles laterales

Next

/
Oldalképek
Tartalom