Schuster, Joannes (szerk.): Pauli Kitaibel M. D. prof. Chemiae ac Botanicae: Hydrographica Hungariae 1. (Pest, 1829)

Vita Pauli Kitaibel

MTA K1TAIBEL1. XXX:X Curis Kilaibeii prodierunt trés: 1809. 1812. 1816 , qm ultimus enumerabat 4.333 species ; sub accessu tamen suo Professor Botanicae Haberle 1817 aestate revera prae­sentes invenit species 2.891 (deerant adeoque e catalogi numero ultra 1.400 species , genera 73). Herbarium Kitaibeli continebatur fasciculis 63 (quorum viginti necdum ad Systema Linnéi compositi erant), et cista una ; tenuit specimina Plantarum 13-243, quae circiter octo mille species, quinque mille dupli­catorum efficiebant: ex his indigenae septem mille, exoticae 2.290. Mineralogiam initio studiorum minoris momenti habitam sensim magis respexit, arcLissimo soli nexu ob­servato cum Aquarum mineralium indole, dein cum Vegetabilium sedibus , tandem causa cognitionis penitioris patriae nostrae et imaginis geognosticae Montium atque planitierum peculiaris ad condendam Hungáriáé Physio- graphiam. Hinc majoris semper fecit, sensimque magis incubuit Mineralogiae hungaricae cognoscendae , et quanta jiotuit e singulo itinere reLulit Mineralia patria , quorum ultra 3-000 congessit; copiosissima quidem nunc vulcanb- ca dicta, Porphyros Matrae (Trachytem) , Aluminares , Basaltes , Obsidianos , Perlites , Pumices , Trassios , simul cum mediterraneorum Hungáriáé occidentalis Montium Calcario magnesiato (olim Dolomite salutato). Multam locavit industriam in efflorescentibus Salibus Hungáriáé observandis, e quibus referre lubet Salem amarum e Marga mehádiensi, Nitrum ad Nyíregyháza, Salem Glau­ben pluribus , et Natrum carbonicum copiosissimis ab Alba regia usque in Transsilvaniae terminos locis- Hujus ultimi loca nativa triplicia esse audiit, et vidit: plagam nalronatam communem , mobilem et feram (omnino sie? rilcm) , Hungaris notam sub nomine közönséges Szék, löl)ö Szék, vad Szék.

Next

/
Oldalképek
Tartalom