Schuster, Joannes (szerk.): Pauli Kitaibel M. D. prof. Chemiae ac Botanicae: Hydrographica Hungariae 1. (Pest, 1829)

Vita Pauli Kitaibel

XXXII VITA KITAIBELI. „gura octagesima absolvimus tertium nostri operis vo­lumen. Continuationem suspendimus ob multiplicia im- ,,pedimenta , quae e gravibus temporibus , in quibus vi­cimus , inseparabilia sunt. Quartum volumen publica­bimus, quamprimum superi dicta impedimenta sustule­rint. Materies suffectura partim in promtu est, partim „in vasto Florae Hungaricae imperio, quod totum per­quirere nobis nondum licuit, delitescit.“ Sic opus finiebatur iconibus 280 (quarum prima La­ctucam sagittatam, ultima Euphorbiam viridifloram ex­hibet, ambas lactescentes), descriptionum paginis 312, Physiographiae duplicis paginis 64. Continet id 133 ge­neribus comprehensas species 280 , quarum Compositae sunt 46 (Hieracia io), LeguminoSae 33 (Trifolia 12), Cruci ferae 24 (Alyssa 4), Caryophylleae 20 (Silenes 8), Umbellatae 16, Labiatae 13, Rosaceae 10, Aggregatae 9 (Scabiosae), Liliaceae 8, Asperifoliae 7, Campanuleae 8 (Campanulae 7). Sic undecim ordines naturales tenent 194 plantas , seu ultra duas tertias hic publicatarum Plantarum. — Genera insunt tria : Kitaibelia e Syrmio, Sternbergia colchiciflora e Hungáriáé mediterraneae, montibus cal­cariis, et Waldsteinia geoides e vicinia nostrate. Kitai­belia Willdenowii (neue Schriften der Ges. naturforsch» Freunde , et Species Plantarum) est monadelpha polyan- dra , ordinis naturalis Malvacearum, inter Malopen et Urenam locanda. Sex—octopedalis , pulchra 5 calyx ejus est duplex : exterior 7 seu 9 fidus ; capsulae in capitu­lum 5 lobum glomeratae, monospermae. Iconem sistit

Next

/
Oldalképek
Tartalom