Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1947

Index

— 1 — LITTERAE CIRCULARES AD VENERABILEM CLERUM ARCHIDIOECESIS COLOCENSIS ET BACSIENSIS ANNO 1947. DATAE. I. Nr. 100. Vota Archi­episcopi in exordio nov anni. Perdurante iniquá rerum conditione, cuius onera inde ab annis cum planctu et lamentis omnes saepe experimur, iterum officii nostri pastoralis esse autumamus, eventus anni elapsi paucis resumere atque ad onera viriliter ferenda vos confratres et fideles dilecti, paterne adhor­tari. Decursu mensium elapsorum observare cun­cti potuimus, apud certas quasdam hominum íactiones istum conatum, ut auctoritatem antis­titum et sacerdotum calumnias, falsa commenta adversus eosdem spargendo, aut verba scriptave eorum detorquendo, necnon sensum eorundem sinistre interpretando coram populo fideli labe­faclent. Tenebant enim memória illud effatum, quod percussis pastoribus oves iisdem concredi­tae absque dubio dispergantur, imo in partes adversas abire soleant. Tale quid etiam Nobis accidisse, merito conquer'imur. Quando enim litteras circulares tempore quadragesimae anni praeteriti publi­cavimus, ephemerides quaedam, sive pravá no­cendi cupiditate ductae, sive inscitiá incredibili moderatorum, quá S. Scripturae paginas nec legere solent, nec genuine interpretari, Nos ite­ratis vicibus dure aggrediebantur, sensum nostra­rum litterarum aperte detorquentes, ac si nos personas anteacti regiminis quasi symbolice et secreto laudare, earumque memóriám in vita publica confiirmare adniteremur. Irrito tamen conatu. Omnes enim qui vei modicam intelli­gendi vim habent, bene noverunt et perspectum kabent, litteris nostris de Divino Salvator? ser­iinonem esse, quem S. Joannes apostolus in grandi sua visione equo albo sedentem et coelo aperto egredientem intuebatur. Ille est, qui in fine saeculi de hostibus suis finálém reportabit victoriam, proinde in tribulationibus constituti viriliter debemus sustinere tormenta, quae nos fortasse manent. Rex enim regum et Dominus dominantium in fine conteret suos hostes, et quem humilem adorare spreverunt, eum in fine saeculi cum triumpho venientem inter tremorem et planctum Regem agnoscere cogentur. Similia etiam permulti sacerdotes experiri debuerunt. Alii enim a suis inimicis accusati per motabile tempus in castra relegati sunt. Contra alios diversa erimina colligebantur, ea sane in­tentione, ut a tribunalibus condemnati carceribus traderentur, ac sí delictorum politicorum anteacti temporis participes fuissent, et sic ódium fide­lium in se contraherent. Vera tamen et gravia erimina adusque nullibi poterant inveniri, et in actionibus judicialibus morum integritás, aut vitae genus irreprehensibile accusatorum satis probata esse videntur. Tali igitur agendi ratione fidelitas plebis Christianae erga pastores, suos minimé labefactata est, neque notabile detrimen­tum coepit, imo filialis erga sacerdotes adhaesio aucta est atque in dies augeri videtur. Pro ista filiali adhaesione cuncti grates refe­rímus fidelibus nostris, spondemusque, eorum saluti promovendae nos vires nostras etiam pro futuro impendere velle, eosque in nullá tribula­lione relicturos esse. In tanta rerum vicissitudine etiam rei scho­larum catholicarum paucis meminisse oportet. Cunctis sane notum est, prímás institutionis et educationis palaestras, scholas scilicet, in patria nostrá ab Ecclesia esse erectas. Exordio regni et saeculorum decursu in scholis capítulorum et menasteriorum fuerunt educati ii discipuli, par­tim ex ordine nobilium, partim e plebe selecti, qui studiis absolutis, scientiá et moribus praes­tant.es, quá episcopi aut sacerdotes populum rudimentis fidei instituebant, aut quá seribae docti in officiis regalibus et nobilium curiis ne­gotia publica moderabantur. Scholis autem eri­gendis et moderandis per longam saeculorum seriem Ecclesia singularem semper curam im­pendit. Ita factum est, ut etiam aetate nostrá tam multae scholae elementares necnon mediae sub directione Ecclesiae inveniantur. Jus igitur scholas erigendi et in eisdem tum ipsam docendi rationem, methodum item educationis convenien­tem, tum magistrorum institutionem et librorum scholasticorum delectum praeseribendi Ecclesiae jure nativo competere. societas civilis, id est status, in patriá nostrá semper agnovit. Item Ecclesia, ut stúdiósáé juventutis provideret, sibi pleno semper jure vindicavit, non solum, quia csholis Christianis ortum dedit, sed etiam ideo, quia eo semper omnia studia direxerat, ut sub provida. suorum ministrorum inspectione pubes in tenerá jam aetate in probos Christianos et utiles Rei publicae cives educetur.

Next

/
Oldalképek
Tartalom