Csepregi Zoltán: Magyar pietizmus 1700-1756. Tanulmány és forrásgyűjtemény a dunántúli pietizmus történetéhez. Budapest 2000. (Adattár XVI-XVIII. századi szellemi mozgalmaink történetéhez 36.)

Forrásgyűjtemény - 100 forrás

72 Sartoris János Haynóczi Dánielnek Nemescsó, 1736. április 25. Újévkor kapott levelére nem küldött pénzt, mert személyesen készült Sopronba. Am mikor a soproni orgonaépítők nála jártak, ezek útján írhatott Johann Sigismund Pilgramnak, így pünkösd előtt már nem jut el hozzá. Ezért mellékeli az ifjú számára a í 1 garast. Igyekszik a Haynóczit érdeklő ma­gyar könyveket összegyűjteni. Clarissimo doctissimoque Viro, Domino Danielo Haynotzio, Fautori inter paucos longe aestumatissimo gratiam et pacem Iesu precatur Sartoris. Sint literae pudoris expertes, censeantur, ego tarnen pudorem meum ne inter scriben­dum quidem possum dissimulare, quod ad literas surgente hocce anno perceptas nec lit­eras dare, nec etiam 11 g. mittere me induxerim. Causa non alia obstitit, quam quod inde a Februario perpetuo intenderim Sempronium adscendere atque sine epistolarum ope de aliis quoque rebus Tecum, clarissime Vir, colloqui. Conatibus superiori hyeme itine­ra difficillima, ineunte autem vere labores creberrimi obstiterunt et hucdum obstant. Quare quum et organifices Sempronienses, cum quibus rogatu íncluti nostri conventus agere debebam, ad nos accesserint et negotium quoque Iandalam [?] literis summe reve­rendo domino Pilgram commendaverim, spes mei erepta est votis meis ante ferias pen­tec. potiundi atque amicissimo Tuo, Vir clarissime, colloquio fruendi, hasce literas ad Te dandas tandem censui, simul quoque 11 illos g. iuveni optimo mittendos mearum par­tium putavi. Inurbanitatem ceterum meam, ut mihi condones, oro, neque etiam id mihi male verseris, quod in libris Hungaricis colligendis solitam operam intermiserim. Fa­riam brevi, ut scias me Tui esse cupidissimum rerumque, quibus delectaris, esse studio­sissimum. Numen optimum Te, clarissime Vir, servet atque amplissimis benedictionis suae accessionibus labores praecipue indefessos prosequatur! Vale! Dabam Nemescsó die festő Marci 1736. [Külzeten:] Monsieur Monsieur Dániel Haynotzi mon tres honore fauteur presentement a Edenbourg avec 11 g. REG. Autográf.

Next

/
Oldalképek
Tartalom