Csepregi Zoltán: Magyar pietizmus 1700-1756. Tanulmány és forrásgyűjtemény a dunántúli pietizmus történetéhez. Budapest 2000. (Adattár XVI-XVIII. századi szellemi mozgalmaink történetéhez 36.)

Forrásgyűjtemény - 100 forrás

Ignosces, Vir clarissime, quod Te incomto hoc scripto e latebris quasi erutus compellare audeam, habeo enim causas praegnantes, quae me ad hoc institutum impulerunt. Hic me versantem dominus Lutheris' amicus singularis saepe monuit, ut Te de statu nostrae universitatis certiorem redderem, quin imo id mihi saepe in mentem venit, uti non dif­fiteor, quo me quondam dominus clarissimus Buccholtz 2 praeceptor fidelissimus et cumprimis admodum reverendus dominus Ertelius, 3 fautor aeternum colendus consilii loco ex superiori Hungária ad partes inferioris transeuntem instruxerant, ut scilicet in iis locis Tuam prae aliis captare amicitiam studerem. Illa licet praesens potiri non poteram, Iaurini enim detentus, uti nosti, fueram, tarnen absens omni nisu illám sectabor. Ut ita­que meo desiderio satisfiat, animum Tui studiosissimum breviter declarabo. Expectabis a me Viteberga procul dubio optima quaeque, et de puriore Dei ecclesia faustum nuntium, at proh dolor, fata adversa tristissima scribere iubent. Nosti optime olim ex hac alma matre lucem purioris doctrinae in totum orbem Christianum, quaqua patet, emanasse, sed vix illam hodie omni ex parte et ab omnibus illibatam expectare potest purior Christi coetus. Nam ante paucos tantum annos uno ore et uno corde depo­sitam Vitembergae veram Dei doctrinam doctores omnes depromtam auditoribus pro­pinabant, hodie et cumprimis post fata acerbissima beati dfoctoris] Wernsdorffii, prae­ceptoris aeternum venerandi nova quaedam et vel ob id etiam suspecta in cathedra beati Lutheri audire cogimur. Inter alios ante paucos dies dominus Hafferung 4 disputationem publicam cum de iustificatione 3 defenderet, non simplici vice inter disputandum, uti et ante annum in lectionibus publicis proterne affirmabat, semper bona opera fidei adesse in momento iustificationis, nunquam vero actum iustificationis ingredi, sed saltem ad­stare. Item: fides sine bonis operibus perinde, ut bona opera sine fide non ingredi iustifi­cationis actum. Quin haec sibi in momento iustificationis intime sunt invicem connexa. Distinctionem iustificationis actum inter et statum, ut novum inventum, damnat et alia, quae cum libris nostris symbolicis collata qualiter conveniant? lectori ad diiudicandum relinquo. De aliis ut Tibi perscribam, necessum non habeo, siquidem in patria etiam communiter sunt nota. Dominus loch 6 occasione ista nactus est auditores e numero nostrorum civium, omnes ex Vestro gymnasio, quod vehementer miramur, quia candidi praeceptores, de ecclesia puriore optime meriti viri tarn atros nacti sint discipulos, unico tarnen excepto Lotharutzio, quem etiam dudum ad suas pertraxissent partes, si Tuae preces et clarissimi domini Deccardi lacrumae meaque tenuia consilia constantem non reddidissent, quem ut imposterum etiam scripto serio moneatis, maiorem in modum abs Te cumprimis ex­pecto. Dominus Severini, 7 ut fertur, ab eo non contemnenda stipendia propter diligen­tem collegiorum eius frequentationem accepit, nuper vero Doleschalium" in vicinum lo­cum pro informátoré promovit; ita et alios stipendiis suis, utinam puriore doctrina! lac­tat. De domino clarissimo Ebnem'' optima speramus, forte enim in doctrina puriore ma­nebit constans. Dominus vero Hafferung unicum e civibus habet auditorem, reliqui omnes adhuc Dei gratia constantes adhaeremus vestigiis beati viri et domini doctoris Schroeeri, quem Deus diutissime adhuc nobis servet, qui in collegio thetico et cumpri­mis antifanatico contra putatitiae pietatis praecones strenue decertat. Dominus doctor Abicht nuper in Augustanam Confessionem aperuit collegium, históriám ecclesiasticam et disputatorium brevi orsurus, qui licet zelo beati sui antecessoris non gaudeat, tarnen de ecclesia Dei puriore optime est meritus.

Next

/
Oldalképek
Tartalom