Csepregi Zoltán: Magyar pietizmus 1700-1756. Tanulmány és forrásgyűjtemény a dunántúli pietizmus történetéhez. Budapest 2000. (Adattár XVI-XVIII. századi szellemi mozgalmaink történetéhez 36.)

Forrásgyűjtemény - 100 forrás

Iesum, in cuius cruce nostra unice posita est gloria! Vir summe reverende, Fautor et in Iesu aeternum honorande Pater! Pudore perfundi mihi videor, cum beneficiorum magnitudinem, quam immeritus ex amore atque favore Tuo paterno a longa temporis periodo percipio, considerem, licet erubescam, tarnen incommoditas vitae, qua pridem (ut notum est) premor, superat om­nem, quam adhibere humanitás iubet verecundiam. Ego adversam corporis dispositio­nem, quam ex iusto Dei iudicio ferre debeo, brevi in meliorem fore sperabam, sed cum non hominum, verum Dei esse affectum erigere et priori sua donare sanitate, hinc decet, sub paterna sua visitatione in patiencia [!] me quoque ad manus eius auxiliatrices ulte­rius adhuc expectare. Cum vero tanta hinc infirmitati accedat paupertas, ut extra benefi­cium Tuum summe paternum vivere aut persistere haud liceat. Filiali igitur demissione Tuam VS.R. Dignitatem oro atque enixe peto, ut adhuc per aliquot temporis spatium hic in nosocomio, si fieri potest, mihi degere concedatur, ut sic medicaminibus D. Henriczi 1 (qui ad instantiam auditorum suorum, mihi vero popularium administrare pollicitus) in dieta bona eo melius uti liceret. Ego vero pro hoc et aliis in me miserum collatis be­neficiis (cum imparem me haec referenda agnoscam) Deum omnium rerum ditissimum, ut dicitur, remuneratorem orare non desinam, ut Tuam VS.R. Dignitatem in sui sanc­tissimi nominis gloriam ecclesiae commodum et omnium afflictorum solatium et auxi­lium diutissime servet atque prosperet. Vestrae summe reverendae Dignitatis subiectissimus Martinus Wásonyi Ungarns m.p. Die 15. Febr. 1712. SBPK-FN Kapsel 27. 25:567-568. Autográf. JEGYZETEK 1. Valószínűleg Heinrich Hcnrici „Mcrscburgcnsis", aki 1697-ben doktorált Halléban, s ugyanott kezdett praktizálni. 19 Bárány György és Domokos Sámuel' körlevele a patrónusokhoz [Nagyvázsony-Győr, 1714 körül] A császári privilégium birtokában iskolát szeretnének emelni a Balaton vidékének épülésére, s ahogy Pál apostol a jeruzsálemi gyülekezet támogatására buzdította a többi egyházat, úgy kérik Ők is a pat-

Next

/
Oldalképek
Tartalom