Haan, Ludovicus: Jena Hungarica, sive memoria Hungarorum a tribus proximis saeculis Academiae Jenensi adscriptorum. Gyula 1858.

PERIODUS TERTIA ab A. 1780–1817

117 Andr. Aszman , medicinae studiosus. Georgius Karlo, Krenesino-Nitriensis. An. 1770. die 21. Sept, naius. Initia litterarum Nilra-Zerdahelyini, opera Mal- thiae Duraei didicit, dein vero anno aetatis 12-o addiscendae lmngaricae linguae causa in Comitatum Soproniensem se contulit, tandem Sopronium venit, atque hic octennio moratus ad ienen- sem exivit academiam. Egit postea paedagogum in aula Mich. Pronay, anno vero 1801. die 4. Dec. ad ecclesiam Malnapata- kiensem, hucdum Ozdinensi adfilialam est ordinatus. Josephus Gál, losonciensis. Fuit primum quidem scho­lae moderator in Oroszlány, postea pastor in Sajó-Kaza et Tót- Györk, unde Szarvassinum accitus, an. 1840. vivere desiit,Rev. Stephanum Jancsovics successorem nactus. Ladisl. Fabian 0ri. Joannes Ángyán. VDMinister ecclesiae reformatae Veszprimiensis idemque tractus eiusdem assessor. Edidit : Ha­lotti predikacziókra való rajzolatok.“ Pesth. 1816. Mortuus an. 1846. d. 5 Januarii aetatis 78. Franc. Jezerniczky. Samuel Szilágyi. Mich. Miki e. Franc. Borsodi. M ich. V ár ady. M ich a el Stark. Redux Rdo Thornae Mauksch in eccle­sia Nagy-Szalokensi anno 1803. successor datus. Sam. Kiinczler. Jacobus Krieg. Michael Tlieil. Gabriel Trajtler, vir equestris ordinis ex Szügy in Comitatu neogradiensi, qui non tam disciplinarum tractandarum, quam experientiae causa Germaniae oras adiit. Daniel Huszár. Georgius Várady. Steph. Nagy. Natus an. 1770. in Alcsúth. Didicit Debre- cini, apud exteros vero Göttingae et Jenae. Redux factus VDMi­nister ecclesiae reformatae in Ordas, postea in Balaton-Füred et tractus ab anno. 1825. Senior. Mortuus anno 1841. die 19. Mar­tii. Diversus ab alio viro cognomine, H.-Böszörményensium pas­tore, poeta insigni. Samuel Bodo. Ex theologo factus politicus, qua talis complura munera publica, postremo ord. notarii comitatus gi>- möriensis gessit. Edidit: Versuch eines Vorschlages die Minera­logie wissenschaftlich zu begründen.“ Prodiit in den Annalen der Societal für Mineralogie zu Jena 1802.

Next

/
Oldalképek
Tartalom