Memoria Basilicae Strigoniensis anno 1856. die 31. augusti (1856)

*1»----------------------------------------------------------------------------------------■+•* ** —-i i 176 i-H-— strictualis Vice-Archidiaconus, 1786. 22. Nov. Canonicus Strigon. Subin et Archidiaconus Comaromiensis. Anno 1806. Vicarii Gen. Ca­pitularis munus accepit, cum honore electi Episcopi Bosonensis. 1808—1826. Episcopus dioecesis Nitriensis et Sede Primatis Regni vacante 1810 —1820. Judex delegatus Primatialis. -f 1826. 31-a Decembris. Ecclesiae suae Cathedrali pretiosum s. apparatum dona­vit. In praedio Episcopali Vogyerád Ecclesiam et Parochiam ac Scho­lam erexit, et dotavit. Constituit dotem 5000. aureorum educandis puellis nobilibus apud Moniales S. Ursulae Tirnaviae. Basilicae Stri- goniensi 2000. aureis succurrit. Domesticis suis etiam a morte sua congrua subsidia constituit. Paulus Beznák, natus in vico Sissó Comitatu Nitriensi. Ab Anno 1763. erat Parochus in N. Ugrócz, tum oppido Szenicz, fun­ctus una munere Vice-Archidiaconi. Praemii ergo adnumeratus fuit Canonicis Posoniens. 1784. et 1787. 15-a Jan. Strigoniensibus, ubi usque stallum Lectoris pertigit. + Tirnaviae 20-a Jan. 1814. in Se­necta bona. Ampliavit suo sumtu templum Sissóense, et tam huic, quam Cooperatori Szeniczensi dotem constituit. Fundum item assi­gnavit, ex quo familiae suae surculi educationis sumtus habere possint. Josephus Szalay, ab Anno 1757. usque 1790. strenue obi­bat munia Parochi in oppido Szalka, — multis annis etiam Viee- ! Archidiaconi. 1790. 8-a Maji Capitulo Strigoniensi adscriptus, qua i Praepositus S. Thomae decessit Tirnaviae, 13-a Aug. 1816. Anno aetatis 92. Stephanus Gosztonyi, natus in oppido Ürmény, Anno 1739. 17-a Decembr. annis 1775 —1790. erat successive Parochus in Ipoly-Ságh, Perbete, et Érsekújvár; una Vice-Archidiaconus. 1790. 8-a Maji Canonicus Strigonien. Subin Electi Episcopi Dulcinensis titulo, et Consecrati Tiberiopolitani munere, qua SufFraganeus, po­titus est. Obiit qua Capituli Custos, Tirnaviae 1817-0 20. Decemb. aetatis Anno 78. Complura pia legata reliquit, fundis bene merito­rum Parochorum, Seminario S. Stephani R. et Sacris dicendis alias summas. Nobilis vero prosapiae suae, cujus beneficio enutritus est, sorti, constituto fidei commisso, et fundatis Stipendiis Scholasticis prospexit. JoannesVancsay, ab Anno 1774. erat Parochus oppidi Szempcz, et Districtualis Vice-Archidiaconus. 1790. 14-a Maji Cano­nicus Strigoniensis, subin et Praepositas S. Stephani PM. de Castro

Next

/
Oldalképek
Tartalom