Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880

Victor Keller erat excellentis ingenii, scientiis mire exculti; animo erat benevo­lus, ingenuus, simplex et apertus; in con­versatione hilaris et facete dictis abun­dans ; erat fidelis amicus, hospitalis, largus in pauperes; quare vere dolendum, quod optimus vir tum vigenti saeculo, tum con­sortio amicorum Helvetorum incluctus ad rationalismum theologicum deviaverit. Sequuntur eius scripta, quae typis im­pressa sunt : I. Ideale für alle Stände, oder Sittenlehre in Bildern, (i. e. Paradigmata moralia.) I., 2., 3. durchaus verbesserte Auflage. Aarau, 1831. Im Verlage bei H. R. Sauerländer, 461 p. 8°. II. Catholicon. Für Alle unter jeder Form das Eine. 1. Aufl. Aarau, 1824, bei H. R. Sauer­länder. 3. Aufl. Aarau, 1832, bei H. R. Sauer­länder. 40g p. 8°. III. Stunden der Andacht, (i. e. Florae aedi­ficationis religiosae.) Plurimae commentationes huius libri religiosi ex calamo Victoris Keller profluxerunt. Aarau, 180g —16. Bei H. R. Sauer­länder. IV. Schutzschrift für den Bisthumsverweser von Wessenberg. (i. e. Defensio administratoris ep. de Wessenberg.) V. Nachlass. Eine Art von philosophisch­theologisch - politischem Real - Lexicon , unvoll­endet. Herausgegeben vom Cooperator J. Bar­bisch. (i. e. Opus posthumum.) Freiburg, 1830. 2 Bde. 8°. VI. Blätter der Erbauung und des Nach­denkens. (i. e. Folia aedificationi et considera­tion! dedicata.) Freiburg im Breisgau. Gedruckt und im Verlag bei Friedrich W Tagner, 1 83 2. 4 Bde. i. Bd. 320 p.; 2. Bd. 317 p.; 3. Bd. 323 p.; 4. Bd. 31g p. — Zweiter Titel. Fortsetzung der Stunden der Andacht zur Beförderung wahren Christenthums und häuslicher Gottesverehrung, (i. e. Continuationes ad „horas aedificationis".) Aus dem Nachlasse Victor Kellers, des Verfassers des Catholicons, der Ideale für alle Stände etc. Keppler Coelestinus (Admonten­sis). Natione Suevus e Munderkingen 8. Sept. 1784 oriundus, primo in coenobio Wiblingensi dein Tinecii in Galizia pro­fessus, temporum bellique iniuria propul­sus Admontes venit et in capella aulae Graecensis votum emisit stabilitatis 8. Dec. 1817, cum iam 27. Nov. 1807 neomysta ste­tisset ad aram. Tradendis sacris discipli­nis cum in Admontensi instituto theologico tum in c. r. lyceo Graecensi operam na­vans ad universitatem Viennensem est vo­catus professor publicus, sed oculorum luce orbatus temporis decursu cathedra se abdicavit et pro meritis suis numismate aureo magno est condecoratus. Obiit vir senex, prof, et sacerdos iubilaeus Viennae Ii. Mart. 1 858. Scripta eius variis in ephemeridibus theologicis inveniuntur: Neue theologische Zeitschrift von Pietz und Frints. (Ueber die Einigung der christkatholischen Kirche mit der Kirche zu Rom. — Einiges über die zwei ersten Hauptstücke des Apostel Mat­thäus. — Wie offenbart die Kirche ihren Glau­ben? — Geschichtlich-dogmatische Abhandlung über den Glauben der Kirche an die göttliche Dreieinigkeit. — Zergliederung des tridentini­schen Décrétés von der Rechtfertigungslehre.) Kern Adolphus Georgius (Sco­' tensis), Viennae in Austria die 10. Apr. 182g natus, cum bonis in litteris in gym­nasio ad Scotos eruditus esset, cursumque philosophiae in univ. Vindob. consummas­set, monasterium B. M. V. ad Scotos in­gressus est die 24. Sept. 184g, ubi votis sollemnibus die 2g. Sept. I852 emissis ab­solutisque in univ. Vindob. s. theologiae studiis, sacerdotio inaug'uratus die 5. Aug. Deo primam obtulit hostiam die 7. Aug.

Next

/
Oldalképek
Tartalom