Horváth Zita: Paraszti vallomások Zalában II. A Mária Terézia-kori úrbérrendezés kilenc kérdőpontos vizsgálata Zala megye egerszegi, lövői és muraközi járásában - Zalai gyűjtemény 60. (Zalaegerszeg, 2006)
Paraszti vallomások - Muraközi járás
328. POTTUREN II.14 I. Incolis possessionis hujus in parte contractualistis existentibus nos in quantum robottarii coloni sumus, urbárium, antequam ex clementissima ordinatione regia anno 1768 introductum fuisset, nullum habuimus. II. Nullo praehabito urbario aut contractu usque interventam benignam regulationem regiam robottas tam curmles, quam manuales eo, quo officiales postularunt, numero per consequens indefinito praestitimus. III. Singulus nostrum sine discrimine non attenta quantitate fundorum junctis qua- tuor propriis jumentis et prout necessitas laborum exegit, mox aratro, mox curru omni septimana binis, ternis et nonnumquam pluribus vicibus aequaliter ad robottam pelebamur et praeterea sinqulus nostrum a domo florenum unum et a caponibus xr. 34 et unam metretam avenae dominio praestare debuimus. Ubi vero jumentis non indigebant, manuales tot, quot a nobis petierant numero praestare necessitabamur, de reliquo nihil. IV. Benefida, quae communiter in hac possessione et territorio ejusdem experimur, sunt sequentia: 1. Ad aquationem pecorum et pecudum in fluvio Mura commodissimam et vicinam habemus. 2. Lignationem tam focalem, quam aedilem ex vicina sylva Dobrava vocata gratis obtinemus. 3. In territorio nostro, quamvis promonthorium nullum detur, ad vicina tamen trans Murana Szent Király, Verczek, Dobri, Chernyefölde et reliqua ingmente excultivationis vinearum tempore pro perficiendis laboribus erga competentem mercedem excurrere et pecunias merreri possumus. 4. Molas in territorio nostro numero 18 pago vicinissimas habemus. 5. Auriloturam, qui nostrum exercere vult, poterit. 6. Pro conservandis et multiplicandis apibus locum commodissimum habemus. E converso malejicia, quae aeque communiter experimur, sunt ea: 1. Universaliter in territorio nostro terras arabiles ad unam solum calcaturam et quatuor jumentis ordinarie excultivandas habemus, praeterea nisi timentur, triticum non producitur, potion in parte terramm arabilium segetes item autumnales nebulis nocivis sunt obnoxiae et pluviosis annis stagnantibus aquis praemuntur. 2. Propter arctitudinem pascui frequentius ingmente aquarum exundatione, quod totum ferme aquis obvelatur, prata nostra usque festum Sancti Joannis Baptistae pro pascuo convertere debemus, per consequens nunquam in iisdem cordum falcare possumus. Quamvis sim admittente faenum bonum producant. 3. Dum ad ducatum Styriae frumentum nostrum fine distractionis evehimus per tricesimas et telonia conplura transire et expendere debemus. 14 14 Ezen helységnek van horvát nyelvű bevallása is. 438