Horváth Zita: Paraszti vallomások Zalában II. A Mária Terézia-kori úrbérrendezés kilenc kérdőpontos vizsgálata Zala megye egerszegi, lövői és muraközi járásában - Zalai gyűjtemény 60. (Zalaegerszeg, 2006)

Paraszti vallomások - Muraközi járás

producitur. Potiori in parte terrarum arabilium segetes item autumnales nebulis nocivis sunt obnoxiae, in pluviosis annis stagnantibus aquis premuntur. 2. Propter arctitudinem pascui frequentius ingruente aquarum exundatione, quod eo tum ferme aquis obvelatur, prata nostra usque festum Sancti Joannis Baptis­tae pro pascuo convertere debemus, per consequens nunquam in iisdem cor­dum falcare possumus, quamvis sim admittente bonum gramen crescat. 3. Sylva territoriali non existente, quia ex dominatibus sylvis annue ultra duos tres- ve currus de tignis focalibus non acquiramus, de aedilibus vero prorsus nihil, ideo a vicino dominio Lendvansi parato aere nobis comparare debemus. 4. In defectu sufficientis pascui idem quoque a vicino dominio Lendvansi excen- suare cogimur. V. Siquidem ante benignam regulationem urbarialem certa fixa regula pro consti­tutivo integrae sessionis, mediae et quartatitatis observata non fuerit, sed caete- roquin etiam terrae mensuratae non fuerint et neque occasione inseminationis mensuris usi sint, quot singulus jugera habuerit, aut quot metretis singulum jugerum inseminare potuerit, ignoramus, in pratis vero, ut praedictum est, cor­dum nunquam propter praedeductum defectum pascui falcabatur, de reliquo majori in parte territorii hujus signanter vero in diverticulis Malom Pajichu, Na Mati Nyiviczay, Na Zavertju, Pri Jagnyedu, Vu Szelschiczi, quemadmodum ex ipsa oculari revisione diverticulorum compertum est, nosque conscientiose fateri debemus, terras arabiles propinquas per consequens facile fimabiles in situque elevatiori existentes concomitanter ab impetitione nebularum et exundationi­bus aquarum immunes, triticumque purum producere valentes, adeoque classis 1-mae habemus in diverticulis porro Na Stuku, Pod Stukum, V Dugi Nyivai, Praberniczay, licet notabiliter indepressiori remotiorique anterioribus situ comp­rehendantur, ob majoremque distantiam difficilius infimentur et non nihil sa­bulosae sint, siliginem nihilominus mediocriter producant, adeoque has velut sortis mediocris consideratas classis 2-dae habemus, non secus Pri Kutichu, Pri Brezju, V Mlaki, Pri Brodczu, Pri Jeszeniczi, Sabariczi, Pri Hrasztju terras exces­sive sabulosas et ob depressum situm per consequens nebulis ordinarie, aqua­rum exundationibus frequentius obnoxias ideoque infimae qualitatis fruges pro­ducere solitas atque ex ratione 3-tiae classis, caeteroquin autem terras nostras sessionales stabiliter emensas habemus. VI. Aratura dominio non praestabatur, terrae vero colonorum quatuor jumentis subarari solebant et de facto taliter subaramus, praestationes autem reliquae, in quantum nobis innotuerunt, jam puncto 3-tio deductae sunt. VII. Nona ex nulla specie frugum praestabatur, qualiter vero in aliis dominiis ean­dem exegerint, ignoramus, loco aliarum datiarum vero praeter unam metretam avenae, quid depensum sit, non scimus, neque praestita donaria nobis constat. 423

Next

/
Oldalképek
Tartalom