Horváth Zita: Paraszti vallomások Zalában II. A Mária Terézia-kori úrbérrendezés kilenc kérdőpontos vizsgálata Zala megye egerszegi, lövői és muraközi járásában - Zalai gyűjtemény 60. (Zalaegerszeg, 2006)
Paraszti vallomások - Muraközi járás
311. MACHKOVECZ I. Urbaria et contractus venerabilis conventus per antenatos nostros innitos dicunt se habere, quos tamen contractus seu urbaria vita nostra nunquam audimus. II. Penes condita et nobis incognita urbaria et per antenatos nostros innitos contractus (quamvis nonnulli nostrum quuinquaginarii et etiam sexagenarii essemus) nullius tamen urbarii aut contractus nostri recordari possumus, venerabili conventu ita asserente laboratores nostros sive robottam erga urbaria et contractus praestitimus III. Uti iam in puncto 2-do erga urbaria et contractus nostros servivimus, ita pariter nec in parato aere et nec in natura quidpiam praestitimus, praeterquam mediae tertiae diei singulus colonus cum uno duarum dierum Martino Novak contrac- tualem caponem 1, gallinam 1, pullum 1, singulis annis praestare obligabamur, reliqui vero tam duarum, quam unius diei coloni nihil praeterquam robottam praestiterunt. IV. Opus classiricationis in anno retroacto 1767-mo per dominos (ex inclyta uni- verstate) eatenus deputatos peractum intuitu beneficiorum et maleficiorum clare monstrabit. V. Coloni huius possessionis sumus etiam mediae tertiae diei et tales de terris extravillanis habuimus jugera 23, duarum vero dierum jugera 12, ac unius diei jugera 6, metretam Posoniensem cum vertice 2 1/2 capacia ad fundos nostros possidemus, prata vero nostra semel .dumtaxat falcabilia sunt, neque cordum in iis falcari potest. VI. Jam in puncto 5-to attactum habetur, quod in possessione hac mediae tertiae diei coloni sunt, qui a festo Sancte Joannis Baptistae usque festum Sancti Martini hebdomadatim laboratores 3, a festo vero Sancti Martini usque festum Joannis Baptistae laboratores 2 cum habitis jugeribus 23, duarum vere diemm hebdomadatim cum jugeribus 12 laboratores 2, unius porro diei singula septimana cum jugeribus 6 laboratorem 1 praestitimus, taliterque robottam nostram exercere in conuestudine erat, itus vero et reditus nobis nunquam in robottam imputabatur. VII. Nonam nunquam praestitimus prout et neque in aliis comitatus huius dominiis praestationem ejusdem audivimus, datiae vero venerabili conventui praestari solitae jam in puncto 3-io specificatae sunt, datias vero nullas praestitimus, praeter quod in anno aliquoties gratuitos laboratores erga sufficientem esum et potum praestare soliti eramus. VIII. In hac possessione nostra sessiones duae desertae sunt, ex ratione ea, cum in- habitores earundem demortui sint, ac in praesens usque per venerabilem conventum excolluntur. 418