Horváth Zita: Paraszti vallomások Zalában II. A Mária Terézia-kori úrbérrendezés kilenc kérdőpontos vizsgálata Zala megye egerszegi, lövői és muraközi járásában - Zalai gyűjtemény 60. (Zalaegerszeg, 2006)
Paraszti vallomások - Muraközi járás
E converso maleficia, que aeque communiter experimur, sunt ea: 1. Universaliter in territorio nostro terras arabiles ad unam solum calcaturam et 4 jumentis communiter excultivandas habemus, praeterea nisi fimentur, triticum non producunt, in aliqua vero parte ob montosum situm, etiam si fimentur, pluviosis temporibus fimus eluitur et rursus intra spatium breve in priorem sterilem statum suum recidunt. 2. Pascuum cum rapax fluvius Mura majori in parte jam avulserit et hucdum avellat dominioque Belatincensi adjiciat, pro pecoribus nostris sufficiens non habemus. 3. Prata licet admittenti situ bis per annum falcari possent, cum tamen vicinissima sint Murae, propter frequentissimam exundationem aquarum indeque proma- nans sabulum valde raro cordum in iis falcari potest. 4. In aquis nostris penes et trans Murám situatis nocivae nebulae fruges nostras frequentius consumere, sub montibus vero imbres ex collibus velociter defluentes avellere solent. V. Nos quidem, qui mediae sessionis coloni esse reputabamur, licet per novem et octo circiter jugera terrarum arabilium et trium vel 4 falcatorum prata possidebamus, cum tamen ante benignam regulationem urbarialem certa fixa regula pro constitutivo integrae, mediae et quartalitatis sessionis observata non fuerit et neque nos occasione inseminationis mensuris Posoniensibus usi simus, quot singulus nostrum jugera habuerit, aut quot metretis singulum jugerum inseminare potuerit, ignoramus, in pratis vero, uti jam praedictum est, exceptis siccis temporibus ob frequentiorem exundationem fluvii Mura et inde promanans sabulum raro cordum falcari potest. De reliquo in parte territorii hujus signanter in diverticulis Na Lapsini, Na Mali Nyivi, quemadmodum ex ipsa oculari revisione diverticulorum compertum est, nosque conscientiose fateri debemus, terras arabiles propinquas per consequens facile fimabiles triticumque purum producere valentes, adeoque classis 1-mae habemus. In diverticulis porro Na Gornyem Murischti, Na Grajeni, Szodole Vurelikom Kutu licet anterioribus remotiores et in parte trans Murám situatae sint, difflciliusque infimentur, cum tamen siliginem mediocriter producant, classis secundae habemus postremo in diverticulis Globoko, Pod Novakom in Vlaze, Pod Cziganysehakom terras natura sua prae caeteris ob situm montosum steriliores ideoque infimae qualitatis fruges producere solitas per consequens 3-tiae classis habemus. De reliquo omnes terras nostras stabiliter emensas possidemus. VI. Araturam semper 4 jumentis quemadmodum nobis ita et dominio terrestrali perficere solebamus, itus vero et reditus nunquam imputabatur, praestationes autem reliquae jam puncto tertio deductae sunt. VII. Nonam ex nulla specie frugum praestitimus, qualiter vero in aliis dominiis eandem exegerint, ignoramus, loco aliarum datiarum autem, ut praeattactum est, 413