Horváth Zita: Paraszti vallomások Zalában II. A Mária Terézia-kori úrbérrendezés kilenc kérdőpontos vizsgálata Zala megye egerszegi, lövői és muraközi járásában - Zalai gyűjtemény 60. (Zalaegerszeg, 2006)

Paraszti vallomások - Muraközi járás

Converso malefuia, que aeque comuniter expetimus sunt ea: 1. Universaliter in teritorio nostro terras arabiles ad unam solum calcaturam et quatuor jumentis comuniter excultivandas habemus, praeterea, nisi fimentur, triticum non exducant, in aliqua vero parte ob montosum situm, etiamsi fimen­tur, pluviosis temporibus fimus eluitur et rursus intra spácium breve in prio­rem sterilem statum suum recidunt. 2. Pascuum, cum rapax fluvius Mura majori in parte jam avulserit et hucdum constanter avellat, dominioque Belatincensi adjiciatur, pro pecoribus nostris sufficiens habemus. 3. Prata licet admitente situ bis per annum falcari possent, cum tamen vicinissima sint Murae, propter frequentissimam exundationem aquarum indeque proma- nans sabulum valde raro cordum in iis falcari potest. 4. In agris nostris penes et trans Murám situatis nocivae nebulae fruges nostras frequentius consumere, sub montibus vero imbres ex colibus velociter defluen­tes vellere solent. V. Nos quidem, qui mediae sessionis coloni esse reputabamur, licet per novem et octo jugera terrrarum arrabilium et trium vel quatuor falcatorum prata possi­debamus, cum tamen ante benignam regulationem urbarialem certa fixa regula et constitutivo integrae, mediae et quartalitatis sessionis observata non fuerit et neque nos ocasione inseminationis mensuris Posoniensibus usi simus, quot singulus nostrum jugera habuerit, aut quot metretis singulum jugerum insemi­nare potuerit, ignoramus, in pratis vero, uti jam praedictum est, exceptis siccis temporibus ob frequentiorem exundationem fluvii Mura et inde promans sa­bulum adeoque raro cordum falcari potest, de reliquo in parte teritorii hujus signanter in diverticulis Na Lapssini, Na Mali Nyivi, quemadmodum ex ipsa oculari revisione diverticulorum compertum est, nosque conscientiose fateri debemus, terras arabiles propinquas per consequens facile fimabiles triticum­que purum producere valentes adeoque classis 1-mae habemus in diverticulis poro Na Grajeni, Na Loka, Vu Gornyem Murrichu, licet anterioribus remoti­ores et in parte trans Murám situatae sint, difficiliusque infimentur, cum tamen siliginem mediocriter producant, classis secundae habemus, postremo in diver­ticulis Pod Novakom, Pod Cziganyschakum, terras natura sua prae caeteris ob situm montosum steriliores ideoque infimae qualitatis fruges producere solitas per consequens 3-tiae classis habemus, de reliquo omnes terras nostras stabili­ter emensas possidemus. VI. Araturam semper quatuor jumentis quemodum nobis ita et dominio terrestrali perficere solebamus, itus vero et reditus nunquam imputabatur, praestationes autem reliquae jam puncto 3-tio deductae sunt. VII. Nonam ex nulla specie frugum praestitimus, qualiter vero in aliis dominiis ean­dem exegerint, ignoramus, loco aliarum datiarum autem, ut praeattactum est, 406

Next

/
Oldalképek
Tartalom