Horváth Zita: Paraszti vallomások Zalában II. A Mária Terézia-kori úrbérrendezés kilenc kérdőpontos vizsgálata Zala megye egerszegi, lövői és muraközi járásában - Zalai gyűjtemény 60. (Zalaegerszeg, 2006)
Paraszti vallomások - Muraközi járás
III. Ut puncto immediate praecedenti et in ordine secundo praestationes censualis- ticae a nobis vigore contractus de anno 1758 emanati introductae per dominium terrestrale exiguntur. IV. Anno superiore 1767 per dominos eatenus deputatos in opere classificationis specificatum habetur. V. Nos censualistae quidam pluribus, quidam vero minoribus numero terris arabilibus metretarum Posoniensium decusso vertice duarum capacibus et pratis provisi sumus, in pratis vero nostris cordum falcari haud potest. VI. Cum hucadusque censualistae fuerimus et non robottaverimus, nihil reponimus. VII. Circa praestationem quoque nonae, ut censualistae, nihil referre scimus, cunctae etenim praestationes supra puncto 2-do specificatae per dominium terrestrale a nobis vigore contractus exigebantur. VIII. In hac possessione deserta sessio nulla datur. IX. Nos omnes ut censualistae liberae migrationis sumus. 1768. Augusti 23. Coram me: Michaele Ilersich vicejudlium m. p. et Georgio Kannotay jurassore m. p. 297. INFERIOR KRALYEVECZ I. Ad hus usque tempus urbárium non habuimus. II. Neque contractum habuimus, sed juxta receptum usum ad servitutes domina- les sine numero pellebamur. III. Praeter necessarias robottas, quis nostrum habet sex jugera terrarum arabilium solvit annuae F. 5 xr. 7 1/2, unum cubulum Posoniensem avenae, praeterea pro altilibus xr. 36 et tres quadrantes lini et sic a proportione, qui minus harum datiarum introductionis temporis non recordamur. IV. Terras in parte fertiles habemus, sylvam pro lignatione nullam, promonthorium nullum, in siccitate pascuum sufficiens, educillum 3-bus mensibus, unde nullum lucrum non capimus. V. Quis nostrum quinque vel sex jugera terram arabilem et sex-septem currus foeni possedit, talis tenebatur pro integrae sessionis colono, singulo jugerum 2-orum cubulorum Posoniensium capax, cordum in nostris foenilibus falcari nequit. VI. Numerum servitutum nostrarum edicere non possimus, qui subinde jugales duabus et tribus etiam diebus, manuales vero secundum necesitatem sine numero praestitimus. 400