Horváth Zita: Paraszti vallomások Zalában II. A Mária Terézia-kori úrbérrendezés kilenc kérdőpontos vizsgálata Zala megye egerszegi, lövői és muraközi járásában - Zalai gyűjtemény 60. (Zalaegerszeg, 2006)
Paraszti vallomások - Muraközi járás
273. CHESZIANCY I. Nos quidem prae manibus nostris nullum urbárium habemus, sed dominus noster terrestris parochus Stridonensis apud se illud servat. II. Praestationes colonicales ab annis 40, nunc secundum urbárium prae manibus nostris non habitum, cujus continentiae nobis incognitae essent, vel juxta usum antiquum a nobis exigantur, contractum enim eatenus initum nullum fuisse scimus, neque talem habemus. III. Prater robottam singulus caponem unum, pullos 2 et ova 12 annuatim dominis et respective moderno domino nostro parocho Stridonensi ab annis (ut praemissum est) 40 praestitimus et hoc probabilius vigore urbarii. IV. Anno superiore 1767 occasione classificationis coram dominis deputatis hoc in puncto declarationem nostram praemisimus. V. Nos mediae sessionis existentes terrarum arabilium jugeribus sex metretarum Posoniensium decusso vertice trium capacibus, pratis porro currus 4 feracibus, in quibus cordum falcari haud potest, provisi sumus. VI. Nos robottam manualem praestando singulus hebdomadatim dabamus labora- tores duos et cum domi et in vicinia semper robottassemus, ideo itus et reditus nobis non imputabatur. VII. Nonam hucadusque non praestitimus, neque ejusdem praestationem in ceteris comitatus hujus dominiis in usu fuisse audivimus, qui praeter supra numero 3 attactas dadas alia quaepiam donatoria domino nostro haud pendebamus. VIII. Quatuor isthic desertae sessiones ob migrationem colonorum a tempore memoriam nostram excedente dantur, praesentialiter per dominum nostrum possessae et usuales. IX. Omnes nos perpetua obligatione obstricti sumus. 1768. Augusti 22. Nicolaus Vinko X Josephus Kovachich X Mathias Chuchek X Marünus Lopuh X Josephus Vinko X Joannes Vinko X Jacobus Bergo X Coram me: Michaele Hersich vicejudlium m. p. et Michaele Vutsak jurassore m. p.