Horváth Zita: Paraszti vallomások Zalában II. A Mária Terézia-kori úrbérrendezés kilenc kérdőpontos vizsgálata Zala megye egerszegi, lövői és muraközi járásában - Zalai gyűjtemény 60. (Zalaegerszeg, 2006)
Paraszti vallomások - Muraközi járás
in frumento dominio nostro terestrali dedimus, decimam autem clericalem semper in natura praestitimus. VIII. In hac possesione fundi deserti non reperiuntur. IX. In hac possesione coloni omnes perpetuo obligatione obstricti sumus. I. Urbarium quemadmodum antecedenter, ita de praesenti prae manibus suis nullum habent. II. Tempore possessorii Czyinderiani colonus integrae sessionis in septimana unam diem robottae quadrijugis praestitit, si autem quadrijugus labor necessarius non fuit, duos manuales operarios in vicem hujus praestare debuit. Tempore vero possessorii domini Hersich in recompensationem laboris quadrijugalis unius diei quatuor laboratores manuales a colono integrae sessionis, mediae vero sessionis a proportione integrae exigebantur: in quo usu per modernam quoque dominam capitanissam Vinkovicianam de facto etiam conservantur. III. Praeter robottam datias nullas praestant. IV. Pluviosis temporibus ex montibus accumulata pluvia in agris fimum abstrahit et in segetibus per apros damna solent inferri. Lignationem et pascuationem suficientem habent gratis. V. Colonus integrae sessionis numero 12, mediae vero numero 7 jugeribus terrae est provisus, quorum unum jugerum duas metretas Posonienses seminis recipit, prata vero semel falcabilia dantur. VI. Integrae sessionis colonus quatuor jugalibus unam diem robottae in septimana perficit, mediae vero sessionis duo coloni conjunctim quatuor jugalibus unam diem praestant. Casu vero, quo is labor necessarius non esset, colonus integrae sessionis manualibus laboratoribus quatuor diebus, mediae vero duabus redimere debet. VII. Nonam hactenus non praestiterunt, verum in partibus quoque vicinis in usu fuisse nunquam audiverunt, in futurum autem in hoc puncto semet aliis possessionibus in hocce excelso dominio existentibus accomodaturos declararunt. Neque munera aliqua suo dominio praestiterunt. 1780. Januarii 13. Ivan Moharich birov X Ivan Ladich priszesnili X Steffan Gulya X Jura Kolman X Balas Szollar X Joseff Stamiczar X 270. BREZJE 370