Zala vármegye története. Oklevéltár 2. 1364-1498 (Budapest, 1890.)

facto. Ad que omnia premissa idemque domini de Kanysa se sponte obligarunt coram nobis vigore presencium me­diante. Dátum in festő advincula beati Petri apostoli, anno domini Millesimo quadringentesimo sexagesimo primo. Hátlapján pecsét nyomaival; eredetije az orsz. ltárban N. R. A. 22. 73. dipl. oszt. 15624. Nagy Imre. 301. I. Mátyás király adománylevele Bőrönd és Csatár nevű bir­tokokról, Gersei Pető Miklós és János részére. Buda, 1464. commissio propria domini regis. Nos Mathias dei grácia rex Hungarie Dalmacie Croacie etc. memorie commendamus tenoré presencium significan­tes quibus expedit universis, quod nos attentis et considera­tis fidelitatibus et fidelibus serviciis fidelium nostrorum magnifici et egregiorum Nicolai filii condam Ladislai Pethew dicti, necnon Johannis et Georgii filiorum condam Petri similiter Pethew de Gerse, per eos primum sacre dicti regni nostri Hungarie corone, tandemque condam illustri prin­cipi dominó Johanni de Hwnyad comiti perpetuo Bistriciensi ac olim dicti regni nostri Hungarie gubernatori felicis recor­dacionis, genitori nostro carissimo, consequenterque nostre maiestati in cunctis nostris et regni nostri negociis, pros­peris sciiicet et adver3Ís, cum summa fidelitatis constancia exhibitis et impensis, porcionem possessionariam in pos­sessione Berend in comitatu Zaladiensi existente habitam, que alias condam Pauli de dicta Berend prefuisse, sed per defectum seminis eiusdem iuxta antiquam et approbatam regni nostri consvetudinem ad nostram maiestatem devoluta esse perhi­betur, item totum et omne ius nostrum regium si quod in possessione Chatar vocata in dicto comitatu Zaladiensi existente et habita, quam nunc nobiles Georgius Laurencius et Andreas Theryek dicti de Zenthelsebeth possidere dicun­tur, haberemus, aut nostram ex quibuscunque causis, viis, módis et racionibus concernerent maiestatem, simul cum cunctis ipsarum utilitatibus et pertinenciis quibuslibet, ter­ris sciiicet arabilibus cultis et incultis, agris, pratis, pascuis, fenetis, silvis, nemoribus, montibus, vallibus, vineis, aquis, fluviis, piscinis, aquarumque decursibus, molendinis et mo­37*

Next

/
Oldalképek
Tartalom