Zala vármegye története. Oklevéltár 2. 1364-1498 (Budapest, 1890.)

dicti exponentis valde magnum. Dátum in Kapornok, tercia die diei inquisicionis prenotate, anno domini Millesimo qua­dringentesimo quinquagesimo quinto. Eredetije a N. Múzeumban. Közölve néhai Supala J. máso­latából. 288. Hollós Gergely alsólindvai várnagy végrendelete. 1455. dec. 7. Ego Gregorius Hollós ac castellanus de interiori Lindua, licet eger in corpore mente tamen sanus per omnia, talefacio testamentum die dominica proxima ante festum con­eepcionis Marié, hora quasi sexta. Item servo meo Gaspar nomine lego duos florenos; item Gallo meo sartori lego duos florenos; item servo meo Petro Thornus dictus duos flore­nos; item Demetrio servo duos florenos; item Briccio de Cani lego balteum minorem cum ermile gengeus et tres flo­renos minus septuaginta denariis, cum quibus sunt tenentes mini sciiicet Petrus Danch et Michael Was; item loricam cum gallerio eciam lego Briccio Cani; item balteum maio­rem cum bicello deaurato lego uxori meo cum filiis, sic, ut dominus Georgius presbiter de precio baltei habeat sedecim florenos et faciat peregrinacionem ad curiam románam pro salute anime mee; item sessiones quas habeo pro vagio mihi positas, mediam partém lego Nicolao Hollós fratri meo cum filiis et filiabus suis, mediam autem partém filiis et filiabus cum uxore mea; item lego unum florenum Thome Thanchos cum quo obligatur mihi Dionisius Pogan; item tunicam parvam de nehazar dispositam, lego servo meo Gaspar; item Johannes Bumi tenetur octo florenis mihi, hoc lego ecclesie mee in honore beaté Marié virginis pro salute anime mee; item omnes literas vagio mihi positas uxor mea absque omni precio reddat et restitui faciat his cuius litere sunt; item Georgio presbitero de Lindua patri meo spirituali, lego tunicam pellibus dispositam et unum florenum propter triginta missas pro salute anime mee ; item decem pecora lego servis meis suprascriptis; item Simoni plebano de Lindua iam dicta, lego unum florenum ad triginta missas pro salute anime mee; item ecclesie beaté Marié virginis in Lindua inferiori constructa lego

Next

/
Oldalképek
Tartalom