Zala vármegye története. Oklevéltár 2. 1364-1498 (Budapest, 1890.)

laus et Ladislaus, a modernis possessoribus quibus impigno­raveramus, communiter redimere debeamus et ad hoc ad­stricti simus; preterea super universis damnis, rerum et bonorum ablacionibus, nocumentis et iniuriis, qualitercun­que quibusque módis et viis hucusque hactenusque exortis et suscitatis, se se mutuo reddidimus et commisimus quitos expeditos ac módis omnibus absolutos; volumus insuper, ut omnia prescripta et premissorum singula, nos Emericus, Nicolaus et Ladislaus de Kanisa usque festum Natalis Christi proxime venturum, in loco conventuali aut capitu­lari, seu alias ubi decens et opportunum fuerit, personaliter accedere, ibique roborare, eaque effectui mancipare debea­mus et teneamur. Nos autem Johannes de Zeecz in persona Ladislai de Kanisa propter carenciam sigilli eiusdem, sigil­lum nostrum quo utimur, ac ipsius dicti domini Stephani abbatis sigillum, penes sigillum prefati Emerici fratris nostri duximus apponendum. Dátum in Kanisa, in festő ad vincula sancti Petri, anno domini Millesimo quadringentesimo qua­dragesimo sexto. Kissé rongált állapotban; alul zöld viaszba nyomott három gyűrűs pecsét maradványaival; eredetije az Orsz. Ltárban. N. R. A. 1553. 2. dipl. oszt. 13945. Nagy Gyula. 266. A vármegye alispánjai és szolgabírái előtt Csabi Vincze, Galsa nevü birtokban a maga részét Hosszútőti Ambrusnak zálogba adja. Rendek, 1447. apr. 21. Nos Michael de Hashagh et Nicolaus de Synye vice­comites et iudices nobilium comitatus Zaladiensis memorie commendamus, quod Vinche filius Laurencii filii Fevrch de Chaab personaliter coram nobis constitutus, dixit retulit ac yive vocis oraculo fassus extitit in nunc modum, ut ipse pro sublevandis certis ipsorum defectibus eis (igy) ingruentibus totalem porcionem suam possessionariam in possessione Galsa vocata habitam, cum omnibus suis utilitatibus et pertinenciis, videlicet molendinis ac aliis suis utilitatibus et pertinenciis ad eandem porcionem spectare debentibus, egre­gio Ambrosio de Huzytoth pro decem florenis puri auri im~ pignorasset imo impignoravit coram nobis, tali modo, ut

Next

/
Oldalképek
Tartalom