Zala vármegye története. Oklevéltár 2. 1364-1498 (Budapest, 1890.)

Joannes de Laak memorie commendamus, tenoré presen­cium significantes quibus expedit universis, quod quia per egregios Johannem, Einoldum et Osvaldum de Rozgon cas­trum Kanisa ad presens potenter extitit obsessum et condes­censum, per ipsosque quampluribus diebus machinis edificacionibusque bastie et castella ac aliis apparamentis ad id aptis et sufficientibus fűit et est propugnatum, nosque ipsis ad resistendum sufficientes fore non cognoscentes, in subsi­dium gubernatoremque et protectorem ipsius castri Canisa magnificos Stephanum et Paulum filios condam Stephani bani de Alsó Lyndwa, data fide nostra christiana, tactoque sancto crucis signo per nos prestita, intro ad prefatum castrum Canisa recipimus et recipiemus, in manusque ipso­rum contulimus, ita videlicet, quod ipsos inimicos de suo prefato castro Kanisa removebunt, castrum que ipsum remo­tis ipsis inimicis tamdiu conservabunt, quousque de sumtibus et expensis per ipsos ad premissa factis ad nostrumque sci­tum erogandis, de pertinenciis ipsius castri Kanisa per egre­gios dominum Emericum, Nicolaum et Ladislaum de dicta Kanisa vei alias aliunde fuerit satisfactum; insuperque egre­gium dominum Emericum de dicta Kanisa fratrem ipsorum, dominum videlicet nostrum, pronunc in captivitate dicti Renoldi existentem, toto posse et omnibus eorum viribus eliberare pretendunt, laborantque et faciunt, ipsosque Eme­ricum, Nicolaum et Ladislaum in filios cognacionales puro corde ent, ita uni eorumdem filiam iamdicti domini Stephani Dorothea vocatam, cuius etati magis con­venit, matrimonio secundum ritum sancte romane ecclesie tradent et copulabunt; que premissa dum ad dictum castrum Kanisa pervenerint, unacum viginti familiaribus eorum po(cioribus) nacione hungaris, in suis literis obligatoriis per ipsos nobis dandis et per nos nominandis, tacto vivifice cru­cis signo, suorum et ipsorum suorum familiarium iuramentis confirmabunt et roborabunt; dum autem ipsas eorum expen­sas et sumtus, quas facto in premisso erogarent, de pertinen­ciis ipsius castri Kanisa exigere et extorquere possint atque valeant, vei alias undecunque eisdem per dictos dominos de dicta Kanisa persolutum fuerit, extunc omni difficültate se-

Next

/
Oldalképek
Tartalom