Zala vármegye története. Oklevéltár 2. 1364-1498 (Budapest, 1890.)
354. A zalavári convent előtt Begeni Máté és Domokos egyik részről, másik részről pedig Szegfalvi János és fia István, Szegfalu és Bégen, máskép Kál nevü birtokokban magszakadás esetében kölcsönös örökösödést kötnek ki, 1443. apr. 24. Omnibus Christi fidelibus presentibus pariter et futuris, presencium noticiam habituris, conventus monasterii beati Adriani martyris de Zala salutem in salutis largitore. Ad universorum noticiam harum serié volumus pervenire, quod Matheus dictus Begeny et Dominicus filius Nicolai de Bégen aliter de Kai ab una, parte vero ex altéra Johannes filius Petri de Zegfalw ac Stephanus filius eiusdem coram nobis personaliter constituti, sunt confessi in hunc modum, quod ipsi animo deliberato ac concordi et unanimi eorum voluntate inter se huiusmodi'confederativam fraternalem disposicionem inter ipsos et eorum successores perpetuo duraturam duxissent faciendam, quod si dominó volente primitus predictis Matheo et Dominico aut eorum unus ab hoc seculo absque prolibus decedere et deficere contingeret, extunc totales porciones eorumdem possessionarie in dicta possessione Bégen alio nomine Kai vocata in comitatu Zaladiensi existente habite, cum cunctis earumdem utilitatibus et pertinenciis quibuslibet, in prefatos Johannem de Zegfalw et Stephanum filium eiusdem et eorum successores universos devolvantur et condescendi debeant iure perpetuo et irrevocabiliter tenende possidende pariter et habende ; si vero prefati Johannes de Zegfalw et Stephanus filius eiusdem primitus abhoc seculo absque heredum solacio decederent et deficere contingerent, extunc totális porció eorumdem Johannis et Stephani in dicta possessione Zegffalw vocata in eodem comitatu Zaladiensi existente habita, cum omni plenitudine iuris et utilitatum eiusdem modo simili in prefatos Matheum et Dominicum et eorumdem heredes et successores universos devolvi debeant (így) et condescendi pleno cum effectu similiter perpetuo possidenda semper et habenda coram nobis; voluerunt eciam partes prescripte, quod ipsi predictas porciones possessionarias in dictis possessionibus Bégen alio nomine Kai et Zegfalw habitas, a modo et deinceps nulli-