Zala vármegye története. Oklevéltár 2. 1364-1498 (Budapest, 1890.)

197. Garai Miklós nádor előtt Szécsi Herczeg Péter leánya Anna, Szécseni Frank vajda fia László özvegye, utóbb Peréni Péter néhai országbíró neje beleegyezik, hogy Peleskei Ákos fia Mikch özvegyé­nek birtokait, atyja Herczeg Péter a bírói zálogból hatezer forintéit a királytól kiválthassa. Buda, 1424. febr. 27. Nos Nicolaus de Gara regni Hungarie palatinus et iudex comanorum memorie commendamus, quod magnifica domina Anna filia magistri Petri Herchegh filii Nicolai de Zeech palatini alias Ladislai filii Frank vaivode de Zechen, nunc vero comitis Petri de Peren pridem iudicis curie regié relicta, onera Ladislai et Nicolai filiorum, puelleque Marga­rethe filie suorum ab eisdem maritis suis procreatorum super se assummendo nostri in presencia personaliter consti­tuta, confessa extitit in hunc modum, ut quia generosa Do­mina relicta condam Mykch filii Akus filii Mikch bani de Pelyske sua, racionabilibus ex causis sere­nissimo principi dominó, nostro regi Sigismundo sex milia quingentos florenos novos solvere debens non persolvisset, idem eciam dominus noster sex possessiones ipsius domine relicte Mykch pro eisdem florenis pro sua fecisset occu­pare maiestate, ideo ipsa matúra deliberacione prehabita ipsi magistro Petro Herchegh patri suo id annuisset, imo annuit coram nobis, ut ipse sciiicet Petrus páter suus huiusmodi possessiones occupatas pro eisdem sex milibus et quingentis florenis novis ab ipso dominó nostro rege pro se redimere, easque cum omnibus utilitatibus qualitercunque vocatis tamdiu donec eas ipsa aut prescripti filii et filia sui pro eadem summa pecunie ab eodem Petro Herchegh redi­mere poterunt quoad plénum tenere et possidere, quoslibet­que fructus et proventus earum recipére tollereque et habere posset et valeret contradiccione quavis relegata, harum nostrarum testimonio literarum. Dátum Bude, in dominica qua cantatur Exurge domine, anno domini Millesimo qua­dringentesimo vigesimo quarto. Hátlapján kerek pecsét töredékeivel; eredetije az Ostfiy cs. ltárában. Közölve Kammerer Ernő másolatából.

Next

/
Oldalképek
Tartalom