Zala vármegye története. Oklevéltár 2. 1364-1498 (Budapest, 1890.)

filii Martini de Kwthus ab una, parte vero ex altéra magister Stephanus filius Georgii de Eayk in sua ac Thome filii Thome et Ladislai filii Beke filii dicti Georgii de eadem Bayk perso­nis, quorum onera et gravamina si iidem in infrascripta con­posicione pereistere nollent super se assummendo, coram nobis personaliter constituti, proposuerunt et ministerio vive vocis communiter sunt confessi in hunc modum, quod quia inter ipsos in factis possessionum Bayk predicta, Petrethe, Bezegd, Beken et Terek vocatarum, in presencia viri magni­fici domini Nicolai de Gara regni Hungarie palatini et iudi­cis comanorum, litis matéria et contencionis discordia mota fuisset et exorta ac diucius ventilata, tamen ipsi compó ­sicione quamplurimorum proborum et nobilium virorum pacem parcium zelancium, ut omnis fomes invidie, ire, rixe et odii de medio ipsorum evelleretur, et eterne pacis pulcri­tudine ipsi et eorum heredes ac posteritates uni versi in evum valeant gratulari, taliter in factis dictarum possessio­num concordassent et concordarunt coram nobis, eo modo: quod primo annotatus magister Stephanus sua et nominibus quibus supra, predictos nobilem dominam Elenam et Nico­laum filium Pauli in eorum porcionibus possessionariis dict Michaelis filii Pauli et Joannis filii Ladislai in predictis pos­sessionibus Bayk, Beken et Terek vocatis et habitis, que usque nunc iidem possedissent et usi fuissent, pacifice et quiete relin­quissent; insuper in predicta possessione Terek vocata, exceptis porcionibus possessionariis predictorum Michaelis filii Pauli et Johannis filii Ladislai, duos fundos curiarum iobagiona­lium in eadem possessione Terek in fine eiusdem ville a plaga occidentali habitarum, cum viginti quatuor iugeribus terrarum arabilium ac quatuor falcastrorum feni, necnon loco unius molendini in fluvio Lesenche existentis, aliisque utilita­tibus ad easdem spectantibus, prefatis nobili domine Elena. vocate filie Michaelis, et Nicolao filio Pauli ipsorumque here­dibus universis, perpetuo et irrevocabiliter in filios filiorum ipsorum possidere, tenere semper et habere dedisset, tradidis­set et contulisset, imo dedit eisdem, tradidit et contulit nostri in conspectu, tali moderaminis vinculo interposito, quod si predicti nobilis domina Elena vocata et Nicolaus ac

Next

/
Oldalképek
Tartalom