Zala vármegye története. Oklevéltár 2. 1364-1498 (Budapest, 1890.)

» Thomay nobis factam, unacum Andrea de Papuch regio et Isaya capituli ecclesie Albensis hominibus, nostrum homi­nem, videlicet Georgium de Simigio ad infrascriptam posses­sionariam statucionem faciendam de congregacione nostra generáli universitati nobilium comitatus Zaladiensis feria secunda proxima post festum nativitatis beati Johannis Baptiste prope villám Mandhyda celebrata destinassemus, demum iidem exinde ad ipsam congregacionem nostram ad nos re versi, nobis uniformiter retulerunt, quod ipsi feria quarta, decimo sciiicet die dicte nostre congregacionis, ad faciem possessionis seu térre Wduarnakfelde vocate, vicino­rum et commetaneorum legitimis convocacionibus factis accedendo, eandem cum cunctis suis utilitatibus et pertinen­ciis quibuslibet, in perpetuum possidendam nullo contradic­tore apparente prefato Andree statuissent. Quorum quidem regii nostri et dicti capituli Albensis hominum relacione facta et percepta, quia sicut in facie iamdicte possessionis seu térre Wduarnakfelde vocate statucioni eiusdem sic et nunc in dicta congregacione nostra nobis seriem ipsius pos­sessionarie statucionis coram dicta universitate nobilium alta voce prout moris est, tribus vicibus promulgari facienti­bus nullius penitus contradiccio obviavit, pro eo nos cum vicecomitibus, iudicibus nobilium iuratisque assessoribus ipsius nostre congregacionis eandem possessionem Wduarnak­felde prefato Andree ipsius que heredibus universis modo premisso statutam, cum cunctis suis utilitatibus et pertinen­ciis quibuslibet reliquimus et committimus eidem suisque po­steritatibus quibuslibet in sempiternum possidere, tenere et habere, auctoritate nostra iudiciaria mediante, salvo iure alieno. In cuius rei memóriám firmitatemque perpetuam pre­sentes literas nostras privilegiales pendentis autentici sigilli nostri munimine roboratas eidem Andree duximus conce­dendas. Dátum duodecimo die congregacionis nostre pre­dicte, in loco memorato, anno domini Millesimo quadringen­tesimo octavo. Hártyán, sötét-kék czérna-sodraton függött pecsét nyomaival; eredetije Keszthelyen a gr. Festetics cs. ltárában. Zaladien. 68. Nagy Imre.

Next

/
Oldalképek
Tartalom