Zala vármegye története. Oklevéltár 2. 1364-1498 (Budapest, 1890.)
nus rex Lodovicus genitor noster precarus quandam possessionem nomine térre castri Zaladiensis, Dobron alio nomine Alason in comitatu Wesprimiensi habitam, cuius dominium in maiore parte adeptus esset pacifice de presenti, pro suis fidelium obsequiorum meritis, sibi et per eum Lucasio Petro et Jacobo filiis Georgii de Bakán uterinis ac Ladislao canonico dicte ecclesie Wesprimiensis filio Michaelis sciiicet filii eiusdem Georgii patrueli fratribus suis, nove regié donacionis titulo contulisset, tamen quia in eadem possessione Dobron eciam terra castri Zolgagyeriensis mixtum cum terris castri Zaladiensis haberetur, et una particula térre Bmsuchfelde vocata iuxta eandem Dobron habita castri Soproniensis fore asseretur, ex eo easdem terras nominibus quibus supra vocitatas, denuo et de novo sibi et predictis suis fratribus dare et conferre dignaremur; nos itaque consideratis et in memóriám revocatis fidelitatibus et fidelium serviciorum laudedignis meritis ipsius domini Benedicti episcopi quibus ipse ut prenarratur, primo dicto dominó Lodovico regi nostro genitori et eleműm nostre celsitudini in cunctis nostris et regni nostri negociis et agendis sibi commissis studuit vitám suam laudabiliter exercendo complacere, premissam possessionem seu terras cum omnibus suis utilitatibus et utilitatum integritatibus ac pertinenciis universis, sub suis veris metis et antiquis quibus per priores suos possessores usa fűit et possessa, omni eo iure quo ad regiam pertinent collacionem, nove nostre donacionis titulo eidem dominó Benedicto episcopo et per eum iamdictis Lucasio Petro et Jacobo fratribus suis uterinis ac Ladislao canonico filio Michaelis filii prefati Georgii eorumdemque Lucasii Petri et Jacobi heredibus heredumque ipsorum successoribus et posteritatibus universis, de consensu et beneplacita voluntate serenissime principis domine Elizabeth premissa dei grácia regine iamdictorum regnorum genitricis nostre karissime, dedimus donavimus et contulimus, imo damus donamus et conferimus in his seriptis ab omni servitutis condicione exemtam et semotam, sub mero et sincero nobilitatis titulo perpetuo et irrevocabiliter possidendam et tenendam, salvis tamen iuribus aliems. Dátum Bude, feria quinta proxima ante festum