Zala vármegye története. Oklevéltár 2. 1364-1498 (Budapest, 1890.)

predictorum Damiani filii Georgii et Dominici fiii Bank, et directe versus eandem partém occidentis currendo transiret similiter inter alias duas vineas Nicolai sciiicet sartoris et predicti Cosme filii Mike, et perveniret ad metas possessio­nis Myley, ibique terminaretur ; et hec premissa signa me­talia ac distincciones predicte, ubi ad aquilonem prenomina­tis Damyano filio Georgii et fratribus suis, ad orientem vero et ad meridiem Cosme et Johanni filiis Myke et filiis Bank ac fratribus eorumdem superius nominatis separarent et distingerent; hoc inserto, ut quicunque ex ipsis in porcione alterius ipsorum nunc vineas haberent, easdem libere absque aliquibus iuribus seu debitis et tributis moncium conservare possint atque valeant, ceterum duas vineas, unam videlicet Damiani filii Georgii et aliam Georgii filii Andree, in eadem latitudine in qua nunc existunt, ad primariam distinccionem earumdem ab occidente incipiens versus orientem, cum longitudine usque prescriptum rivulum, uti eisdem et possi­dere commiserint; hoc eciam declarato, quod quecunque possessionarie porciones eorum tam apud filios Blasii de Kukenyes quam eciam apud manus alienas occupative habe­renfcur, easdem ab eisdem manibus alienis communi laboré et expensa requirere et reinvenire, requisitasque et reinven­tas modo simili inter se partes dividere tenebuntur. Pre­terea literas eorum quaslibet, exceptis presentibus, inquisi­cionales sciiicet prohibicionales et divisionales, usque ad hec tempóra iniuriose contra se se et eciam inter se emanatas et confectas, cassas vanas commiserint, viribusque carituras ac earumdem evhibitoribus nocituras, sicut omnia et singula premissorum per prenominatos Damianum filium Georgii, Cosmam filium Myke et Georgium filium Bank ac Valentinum filium Dorjch suis et aliorum prenominatorum fratrum eorumdem in personis extitit ordinatum et voluntarie assum­tum, coram nobis, vigore et testimonio presencium mediante. Dátum feria sexta proxima ante festum beati Andree apo­stoli, anno domini M° CCC° LX° sexto. Hártyán, hátán pecsét nyomaival, eredetije az Orsz. Ltárban, N. E. A. 410. 24. dipl. oszt. 5514. Nagy Imre.

Next

/
Oldalképek
Tartalom