Zala vármegye története. Oklevéltár 1. 1024-1363 (Budapest, 1886.)

271.1. Lajos király Nempti nevű kir. várat e's az ahhoz tartozó falu­kat és pusztákat Lendvai Miklósnak adományozza. 1343. mart, 26. Valentinus de Lovaz pro Stephano filio Johannis de Lindva, quasdam literas domini Lodovici olim similiter regis Hungarie felicis recordacionis privilegiales, septimo kalendas Április anno domini Millesimo tricentesimo quadragesimo tercio, regni autem sui anno secundo emanatas, duobus sigillis eiusdem pendentibus, uno videlicet in regno Bozne olim ca­sualiter deperdito et alio de novo sculpto communitas, privi­legio eiusdem domini Lodovici regis in margine earumdem scripto, anno domini Millesimo trecentesimo sexagesimo quinto, octavo idus Januarii, regni autem sui anno vigesimo quarto emanato confirmatas, nostro iudiciario examini cura­vit exhibere; in quibus inter cetera vidimus contineri, quod prefatus dominus Lodovicus rex pro fidelibus serviciis Ni­colai filii Stephani filii Haholth magistri agasonum domine Elizabeth regine matris dicti domini Lodovici regis, castrum suum regale Nempty vocatum iuxta fluvium Kereka in comi­tatu Zaladiensi existens, et villás ac possessiones ad idem pertinentes, videlicet Capulna in qua capella in honorem sancte Catherine virginis esset fabricata, duas villás Ozyagh vocatas in quarum una esset ecclesia in honorem sancti Mar­tini constructa, Nempty in qua ecclesia in honorem sancti Georgii esset fundata et fórum singulis feriis secundis cele­braretur, Mahonfalua in qua ecclesia in honorem beati Mar­tini confessoris haberetur, Zenthleurench in qua ecclesia in honorem sancti Laurencii martiris esset constructa, et Mu­mer nominatas, in qua capella in honorem Omnium San­ctorum haberetur, tria predia circa fluvium Paka existencia ac alias villás et loca sessionalia, quibusvis nominibus no­minatas et nominata, ad dictum castrum pertinentes et per­tinencia, cum omnibus utilitatibus et pertinenciis earumdem, prefato Nicolao filio Stephani filii Haholth ac Stephano Fran­cisco et Johanni filiis eiusdem ipsorumque heredibus in per­petuum dedisset et contulisset. Perényi Péter országbírónak 1415. sept. 17-ikén, az Alsó­Lendvai János fia István mester ós Lipcsei Miklós fia László közt Erdőhát máskép Ivánkafalva nevű birtok iránt fenforgott peres ügy

Next

/
Oldalképek
Tartalom