Zala vármegye története. Oklevéltár 1. 1024-1363 (Budapest, 1886.)

Laurencii perpetuo possidendam, si non fuerit contradictum, contradictores vero si qui fuerint, citet eosdem contra preía­tum Stephanum ad nostram presenciam ad terminum compe­tentem ; et post hec tocius facti seriem cum cursibus metarum nostre fideliter rescribatis maiestati. Dátum in Visegrád, in festő Purificacionisbeaté virginis, anno domini M° CCC° XL° quarto. Nos igitur preceptis vestre excellencie obtemperantes ut tenemur, unacum predicto Ladislao filio Laurencii ho­mine vestro, discretum virum Georgium prepositum de Wrs socium et concanonicum ac hominem nostrum ad exequenda premissa transmisimus pro testimonio fide dignum, qui post­modum ad nos reversi, voce parili nobis retulerunt, quod ipsi feria secunda scilicet secundo die festi katedre beati Petri apostoli proxime preteriti, ad faciem prenominate possessio­nis Thomay vocate, vicinis et commetaneis suis universis legitimé convocatis et presentibus accedendo, reambulassent eandem per veras suas metas et antiquas, et nullo contra­dictore apparente statuissent ipsam cum omnibus suis utili­tatibus iuxta cursus infrascriptarum metarum, prenominato Stephano filio Laurencii, eo iuris titulo quo ad vestre regié pertinet collacioni perpetuo possidendam. Mete autem ipsius possessionis prout iidem homines vestre excellencie et noster nobis in notula registrali reportarunt, hoc ordine distingun­tur: prima meta incipit a parte meridionali circa nemus prunarum Zyluaberek vulgariter dictarum, ubi est una meta terrea de novo erecta; inde versus aquilonem eundo pervenit ad finem eiusdem nemoris, et in fine ipsius nemoris Zylua­berek est una meta erecta; inde flectitur versus partém orien­talem et pervenit ad magnam viam Vasarusvth dictam, circa quam est una meta terrea de novo erecta; et in eadem via ad partém aquilonem eundo inter duas vias posita est una meta terrea; abhinc eundo, cadit ad viam qua venit de villa Kew­kuth, et semper in eadem via eundo pervenit ad Harmas­mege ubi est una mete terrea de novo erecta; inde flecti­tur ad orientem et in capite eiusdem Harmasmege est simi­liter una meta terrea de novo erecta; inde ascendit ad montem Laz dictum, in eodem eundo pervenit ad arbo­rem zylfa dictam sub qua est una meta terrea erecta; inde Oklevéltár Zala vármegye történetéhez. I. köt. 27

Next

/
Oldalképek
Tartalom